ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber II, Caput XXXII 第II巻 第XXXII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 72B · 3 sectiones

De Trinitate libri XII 2.32.1

1

Simile huic etiam illud Apostoli est: Quia Dominus Spiritus est, ubi autem Spiritus Domini est, ibi libertas est (II Cor. III, 17) . Discrevit ad intelligentiae significationem eum qui est, ab eo cujus est.

PL 10, 72B

これと似たものが、使徒のあの言葉にもある。「主は霊であり、主の霊のあるところには、自由がある」(二コリント3:17)。使徒は、理解を示すために、それである者と、それが属する者とを区別した。

De Trinitate libri XII 2.32.2

2

Non enim habere haberique unum est, neque eadem significatio continet eum atque ejus. Ita cum dicit, Dominus Spiritus est, naturam infinitatis ejus ostendit; cum vero adjecit, Ubi Spiritus Domini ibi libertas est, eum qui ejus est significat; quia et Spiritus Dominus est, et ubi Spiritus est Domini, ibi libertas est.

PL 10, 73A

持つことと持たれることは同じではなく、同じ意味が、その者とその者に属する者とを含むのでもない。それゆえ「主は霊である」と言うとき、彼の無限の本性を示し、「主の霊のあるところには自由がある」と付け加えるとき、彼に属する者を意味する。霊は主であり、そして、主の霊のあるところに、自由があるからである。

De Trinitate libri XII 2.32.3

3

Haec non quod causa postulet dicta sunt, sed ne quid in his obscuritatis haereret. Est enim Spiritus sanctus unus ubique, omnes patriarchas, prophetas, et omnem chorum legis illuminans, Joannem etiam in utero matris inspirans: datus deinde apostolis caeterisque credentibus, ad agnitionem ejus quae indulta est veritatis.

PL 10, 73A

これらは、事の必要が求めたから語ったのではなく、これらの点に何の曖昧さもとどまらないようにするためである。実際、聖なる霊は、いたるところで一つであり、すべての族長たち、預言者たち、律法のあらゆる列を照らし、母の胎にいたヨハネにも息吹を吹き込み、次いで使徒たちとその他の信じる者たちに、与えられた真理を認めるようにと、与えられた。