De Trinitate libri XII 12.57.1
Oratio. --Conserva, oro, hanc fidei meae incontaminatam religionem, et usque ad excessum spiritus mei dona mihi hanc conscientiae meae vocem: ut quod in regenerationis meae Symbolo, baptizatus in Patre et Filio et Spiritu sancto, professus sum, semper obtineam: Patrem scilicet te nostrum, Filium tuum una tecum adorem: sanctum Spiritum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est, promerear.
PL 10, 471A祈り。――保て、私は願う、私の信仰のこの汚れなき敬虔を。そして私の霊が去るその時まで、私の良心のこの声を私に与えよ。私の再生の信条において、父と子と聖なる霊のもとで洗礼を受けて告白したことを、私がつねに保つように。すなわち、我々の父である汝と、汝の子とを、汝と共に礼拝し、汝から汝の独り子を通して出る聖なる霊を、受けるに値する者となるように。
De Trinitate libri XII 12.57.2
Quia mihi idoneus ad fidem testis est, dicens: Pater, omnia mea tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10) , Dominus meus Jesus Christus, manens in te et ex te et apud te semper Deus: qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
PL 10, 472A私の主イエス・キリストは、信仰のためのふさわしい証人であり、こう言っている、「父よ、私のものはすべて汝のもの、汝のものは私のもの」(ヨハネ17:10)。彼は汝のうちに、汝から、汝のもとに、つねに神としてとどまる。彼は世々に祝福されている。アーメン。