De Trinitate libri XII 1.7.1
Deus pulcherrimus. Quia caeterarum rerum speciem, si non verbo, certe sensu assequimur; Dei autem speciem neutro modo. --Quamquam igitur optimae hujus atque inexplicabilis intelligentiae sensu animus gauderet, quod hanc in parente suo et creatore immensae aeternitatis infinitatem veneraretur; tamen studio adhuc intentiore ipsam illam infiniti et aeterni Domini sui speciem quaerebat, ut incircumscriptam immensitatem in aliquo pulchrae intelligentiae esse opinaretur ornatu.
PL 10, 30A神はこのうえなく美しい。ほかの事物の姿は、言葉によってでなくとも、少なくとも感覚によっては捉えるが、神の姿はどちらの仕方でも捉えない。――それゆえ、心は、自分の父にして創造者における、限りない永遠の無限を敬うことについて、この最善で説き明かしえない理解のうちに喜んでいたが、それでもなお、いっそう熱心に、無限で永遠な自分の主の姿そのものを求めていた。それは、限界づけられぬ広大さが、美しい理解の何らかの飾りのうちにあると思い描くためであった。
De Trinitate libri XII 1.7.2
In quibus cum religiosa mens intra imbecillitatis suae concluderetur errorem, hunc de Deo pulcherrimae sententiae modum propheticis vocibus apprehendit: De magnitudine enim operum, et pulchritudine creaturarum, consequenter generationum conditor conspicitur (Sap. XIII, 5, sec. LXX) .
PL 10, 30Bそのことにおいて、敬虔な心は自分の弱さの誤りのうちに閉じ込められていたので、神についてのこの最も美しい思いの様式を、預言の声のうちに捉えた。「業の大きさと被造物の美しさから、それに応じて、生成の創造者が見られるからである」(知恵の書13:5、七十人訳による)。
De Trinitate libri XII 1.7.3
Magnorum creator in maximis est, et pulcherrimorum conditor in pulcherrimis est. Et cum sensum ipsum egrediatur operatio, omnem tamen sensum longe necesse est excedat operator.
PL 10, 30B大いなるものの創造者は最も大いなるもののうちにあり、最も美しいものの創造者は最も美しいもののうちにある。そして働きは感覚そのものを超え出るが、それでも働く者は、あらゆる感覚をはるかに超えざるをえない。
De Trinitate libri XII 1.7.4
Pulchrum itaque coelum, aether, terra, maria, et universitas omnis est, quae ex ornatu suo, ut etiam Graecis placet, digne κόσμος, id est, mundus nuncupari videtur.
PL 10, 30Bそれゆえ、天も、高空も、地も、海も、宇宙全体も美しい。その全体は、その飾りゆえに、ギリシア人にも好まれるとおり、ふさわしくも「コスモス」、すなわち世界と呼ばれると見える。
De Trinitate libri XII 1.7.5
Sed si hanc ipsam rerum pulchritudinem ita sensus naturali metitur instinctu, ut etiam in quarumdam volucrum ac pecudum accidit specie, ut dum infra sententiam sermo est, sensus tamen id ipsum intelligens non eloquatur; quod tamen rursum, dum sermo omnis ex sensu est, sensus sibi ipse loquatur intelligens: nonne hujus ipsius pulchritudinis Dominum necesse est totius pulchritudinis esse pulcherrimum intelligi; ut cum aeterni ornatus sui species sensum intelligentiae omnis effugiat, opinionem tamen intelligentiae sensus non relinquat ornatus?
PL 10, 30Bしかし、もし感覚が、この事物の美そのものを本性的な本能によって測るのであり、ある種の鳥や家畜の姿にも起こるように、言葉は思考の下にとどまるのに、感覚は理解しながらそのこと自体を語らず、しかも他方、言葉はすべて感覚から出るのだから、感覚は理解しつつ自分自身に語りかけるのであれば、この美そのものの主は、全き美のうちで最も美しい者と理解されざるをえないのではないか。それは、その永遠の飾りの姿があらゆる理解の感覚を逃れるが、それでも〔世界の〕飾りは、感覚から理解の思いを見捨てはしない、というほどにである。
De Trinitate libri XII 1.7.6
Atque ita pulcherrimus Deus est confitendus: ut neque intra sententiam sit intelligendi, neque extra intelligentiam sentiendi.
PL 10, 30Cこうして、神は、理解することの思考の内にとどまらず、感じることの理解の外にも出ない者として、最も美しい者と告白されねばならない。