ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber II, Caput XXIX 第II巻 第XXIX章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 69A · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 2.29.1

1

Spiritum sanctum esse. --De Spiritu autem sancto nec tacere oportet, nec loqui necesse est: sed sileri a nobis, eorum causa qui nesciunt, non potest. Loqui autem de eo non necesse est, qui Patre et Filio auctoribus, confitendus est.

PL 10, 69A

聖なる霊は存在すること。――しかし聖なる霊については、黙っているべきでもなく、語る必要もない。ただ、知らない者たちのために、我々が沈黙することはできない。一方、父と子を源として告白されるべきその霊について、語る必要はない。

De Trinitate libri XII 2.29.2

2

Et quidem puto, an sit, non esse tractandum. Est enim; quando quidem donatur, accipitur, obtinetur; et qui confessioni Patris et Filii connexus est, non potest a confessione Patris et Filii separari. Imperfectum enim est nobis totum, si aliquid desit a toto.

PL 10, 69A

そして実際、私は思う、霊が存在するかどうかは論じるべきでない。実際に存在するからである。それは与えられ、受け取られ、獲得されるのだから。父と子の告白に結ばれている者は、父と子の告白から切り離されえない。全体から何かが欠けるなら、我々にとって全体は不完全だからである。

De Trinitate libri XII 2.29.3

3

De quo si quis intelligentiae nostrae sensum requiret, in Apostolo legimus ambo, Quoniam estis filii Dei, misit Deus Spiritum filii sui in corda nostra clamantem, Abba pater (Galat. IV, 6) .

PL 10, 69B

これについて、もし誰かが、我々の理解の思いを求めるなら、我々は使徒のうちに、その両方を読む〔ambo が何を指すかは定かでない。霊が存在することと与えられることの両方と取った〕。「汝らは神の子であるから、神は自らの子の霊を、我々の心に送った。その霊は叫ぶ、アッバ、父よ」(ガラテヤ4:6)。

De Trinitate libri XII 2.29.4

4

Et rursum: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis (Ephes. IV, 30) . Et iterum: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12) .

PL 10, 69B

また再び、「神の聖なる霊を悲しませてはならない。汝らは、その霊において証印を押されたのである」(エフェソ4:30)。また重ねて、「我々はこの世界の霊ではなく、神から出る霊を受けた。それは、神から我々に与えられたものを知るためである」(一コリント2:12)。

De Trinitate libri XII 2.29.5

5

Et rursum: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu; si tamen Spiritus Dei in vobis est. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9) .

PL 10, 70A

また再び、「しかし汝らは肉のうちにではなく、霊のうちにある。ただし、神の霊が汝らのうちにあるならばである。もしキリストの霊を持たない者がいるなら、その者はキリストのものではない」(ローマ8:9)。

De Trinitate libri XII 2.29.6

6

Et rursum: Si autem Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum suum qui habitat in vobis (Ibid. 11) .

PL 10, 70A

また再び、「イエスを死者たちの中から起こした者の霊が汝らのうちに宿るなら、キリストを死者たちの中から起こした者は、汝らのうちに宿る自らの霊によって、汝らの死ぬべき体をも生かすであろう」(ローマ8:11)。

De Trinitate libri XII 2.29.7

7

Unde quia est, et donatur, et habetur, et Dei est; cesset hinc sermo calumniantium. Cum dicunt per quem sit, et ob quid sit, vel qualis sit: si responsio nostra displicebit dicentium, Per quem omnia, et ex quo omnia sunt, et quia Spiritus est Dei, donum fidelium; displiceant et Apostoli et Prophetae, hoc tantum de eo quod esset loquentes; et post haec Pater et Filius displicebit.

PL 10, 70A

したがって、霊は存在し、与えられ、持たれ、神に属するのだから、中傷する者たちの言葉は、ここでやむがよい。彼らが、それは誰を通してあるのか、何のためにあるのか、あるいはどのようなものかと言うとき、もし、霊は、万物がその者を通してある者と、万物がその者から出る者とによってあり、神の霊であって、信じる者たちへの賜物である、と語る我々の答えが彼らの気に入らないなら、使徒たちも預言者たちも、気に入られないがよい。彼らは、それが何であるかについて、ただこれだけを語っていたのだから。そして、その後には、父と子も気に入られなくなるであろう。