ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput XXVIII 第IX巻 第XXVIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 302C · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 9.28.1

1

Ex ipsis haereticorum objectis confirmatur Dei in Christo natura. Haereticorum objectum. --Tendat per caeteras impii furoris propositiones fidei evangelicae responsio, et his ipsis quibus impugnatur repugnet: et armis excidii sui vincens, unius Spiritus dicta, unius quoque fidei demonstret esse doctrinam.

PL 10, 302C

異端者たち自身の反論から、キリストにおける神の本性が確証される。異端者たちの反論。――不敬虔な狂乱の他の主張を通じて、福音の信仰の答えは進むがよい。その答えは、自らが攻撃されるまさにそのものに抗い、自らの滅びの武器をもって勝利し〔excidii sui の sui が誰を指すかは定かでない〕、唯一の霊の語られたことが、唯一の信の教えであることを示すのである。

De Trinitate libri XII 9.28.2

2

Neque enim alius Christus, quam qui est praedicatus, Deus scilicet verus, et in Dei unius veri gloria manens: et sicut se Dominum ex lege, dum negare videretur, professus; ita et in Evangeliis verum se Deum, dum non confiteri existimatur ostendens.

PL 10, 302C

宣べ伝えられた者以外に、別のキリストはない。すなわち、真の神であり、唯一の真の神の栄光にとどまる者である。律法から自らを主と宣言したのは、それを否定するように見えたときであった。同じように福音書においても、自らが真の神であることを、それを告白していないと思われるときに示している。

De Trinitate libri XII 9.28.3

3

Hoc enim se dicto ejus, ne eum verum Deum esse haeretici confiteantur, excusant: Haec est autem vita aeterna, ut sciant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) .

PL 10, 303A

異端者たちは、彼が真の神であると告白しないために、彼のこの言葉を口実にする。「永遠の命とは、彼らが、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストとを知ることである」(ヨハネ17:3)。

De Trinitate libri XII 9.28.4

4

In eo namque quod ait, te solum verum Deum, separare se a veritate Dei per exceptionem solitarii existimatur; cum solus verus Deus nisi se tantum solitarium Deum non patiatur intelligi.

PL 10, 303A

「唯一の真の神である汝を」と言うことで、彼は、孤立した者の除外によって、自らを神の真実から切り離していると見なされる。唯一の真の神は、自分だけが孤立した神であると理解されることしか許さないからである。

De Trinitate libri XII 9.28.5

5

Et vere istud fides apostolica non patitur, duos veros deos credi; quia naturae unius Dei nihil alienum naturae ejusdem exaequandum sit veritati.

PL 10, 303A

使徒的信仰が、二人の真の神が信じられることを許さないのは、確かにそのとおりである。唯一の神の本性に、その同じ本性と異質なものは何も、真実において等しくされるべきではないからである。

De Trinitate libri XII 9.28.6

6

Non erit enim in Dei unius veritate Deus unus, si extra naturam unius Dei veri, alterius generis et non secundum nativitatem naturalis sibi Deus verus exsistat.

PL 10, 303A

なぜなら、唯一の真の神の本性の外に、別の類の、しかも誕生によって本性的に自らのものであるのではない真の神が存在するなら、唯一の神の真実のうちに唯一の神はいないことになるからである。