De Trinitate libri XII 7.19.1
Demonstratio operum nativitatem ingerit, non ignorationem. Nostrae fidei instructio est. Velle quid. --Tenet itaque responsionis dominicae ordo ecclesiasticae fidei integrum ordinem, ut nec discernat naturam, et significet nativitatem.
PL 10, 214A業の提示は、誕生をもたらすのであって、無知をもたらすのではない。我々の信仰の教育である。意志とは何か。――こうして、主の応答の順序は、教会の信仰の完全な順序を保ち、本性を分けず、誕生を示している。
De Trinitate libri XII 7.19.2
Hoc namque sequitur: Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit; et majora horum opera demonstrabit ei, ut vos admiremini. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Ibidem 20 et 21).
PL 10, 214A次のように続くからである。「父は子を愛し、自らがすることをすべて彼に示す。そしてこれらよりも大きな業を彼に示すだろう。汝らが驚くためである。父が死者を起こして生かすように、子も望む者を生かす」(ヨハネ5:20、21)。
De Trinitate libri XII 7.19.3
Anne demonstratio operum aliud hic nobis praeter quam nativitatis fidem ingerit, ut subsistentem Filium ex subsistente Deo patre credamus?
PL 10, 214A業の提示は、ここで我々に、誕生の信仰以外の何をもたらすだろうか。存立する神なる父から、存立する子を信じるようにということ以外に。
De Trinitate libri XII 7.19.4
Nisi forte per ignorationem credendus est unigenitus Deus doctrina demonstrationis eguisse; sed temeritas impiae hujus existimationis non admittitur. Non enim doceri eget qui quidquid docendus sit sciat.
PL 10, 214Bもっとも、独り子なる神が、無知のゆえに、示しの教えを必要としたと信じるべきなら別だが、この不敬虔な見なしの無謀は受け入れられない。教えられるべきことをすべて知る者は、教えられる必要がないからである。
De Trinitate libri XII 7.19.5
Nam postea quam ait: Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: ut ostenderet omnem hanc Patris demonstrationem fidei nostrae esse doctrinam, ut scilicet et Pater nobis in confessione esset et Filius, et ne qua hic ignoratio in Filio posset intelligi, cui Pater opera omnia, quae ipse faceret, demonstraret; continuo ait: Et majora horum opera demonstrabit ei, ut vos admiremini.
PL 10, 214B「父は子を愛し、自らがすることをすべて彼に示す」と言った後、彼は、父のこの示しのすべてが我々の信仰への教えであること、すなわち、我々にとって父も子も告白のうちにあること、また、父が自らのなす業をすべて示す相手である子に、ここで何らかの無知が理解されることのないようにということを示すために、ただちに言う。「そしてこれらよりも大きな業を彼に示すだろう。汝らが驚くためである。」
De Trinitate libri XII 7.19.6
Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Demonstratio ergo futuri operis non ignoratur a Filio, cui hoc demonstrandum est, ut exemplo paternae naturae mortuos vivificet.
PL 10, 214B「父が死者を起こして生かすように、子も望む者を生かす。」したがって、来るべき業の提示は、子に知られていないのではない。子に示されるべきこととは、子が父の本性の範例に倣って死者を生かすということだからである。
De Trinitate libri XII 7.19.7
Ea enim Patrem demonstraturum Filio dicit, quae mirentur: et quae eadem essent illa, mox docuit: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Ibid., 21) . Exaequata virtus est per naturae indissimilis unitatem.
PL 10, 214C父が子に示すと彼が言うのは、彼らが驚くような業である。そしてそれらが何であるかを、彼はすぐに教えた。「父が死者を起こして生かすように、子も望む者を生かす」(ヨハネ5:21)。力は、異ならない本性の一体性によって等しくされている。
De Trinitate libri XII 7.19.8
Et demonstratio operum non ignorationis instructio est, sed nostrae fidei: quae non Filio scientiam ignoratorum, sed nobis confessionem nativitatis invexit, confirmans eam per id, quod sibi omnia essent demonstrata quae posset.
PL 10, 214Cそして業の提示は、無知への教えではなく、我々の信仰への教えである。それは、子に知られていなかったことへの知識をもたらしたのではなく、我々に誕生の告白をもたらし、彼になしうるすべてのことが示されていたことによって、それを確証した。
De Trinitate libri XII 7.19.9
Neque enim non circumspectum se coelestis sermo egit, ne forte diversae naturae significatio sub occasione dicti ambigui subreperet.
PL 10, 214C天の言葉は、慎重でなかったわけではない。曖昧な言葉の機会に乗じて、異なる本性の表示が忍び込むことのないようにである。
De Trinitate libri XII 7.19.10
Demonstrata enim ei potius opera Patris esse ait, quam ad operationem eorum naturam virtutis adjectam: ut demonstratio ipsa nativitatis esse substantia doceretur, cui per dilectionem Patris, operum paternorum, quae per eum effici vellet, esset connata cognitio.
PL 10, 214Dというのも彼は、父の業が彼に示されたと言い、それらの業を行うために力の本性が付け加えられたとは言わない。それは、示しそのものが誕生の実体に属することを教えるためであり、その子には、父の愛によって、父の業、すなわち子を通して成し遂げようと父が望む業の認識が、生来のものとして備わっていたのである。
De Trinitate libri XII 7.19.11
Porro autem ne per demonstrationis professionem, ignorantis in eo naturae diversitas crederetur; ea ipsa quae profitetur demonstranda, non nescit. Usque adeo non de exempli auctoritate gesturus est, ut vivificet quos velit.
PL 10, 215Aさらに、示しの告白によって、彼のうちに無知な本性の相違が信じられることのないように、彼は自らが告白する示されるべきことを知らないのではない。範例の権威に基づいて行うのでないことは、彼が望む者を生かすというところにまで明らかである。
De Trinitate libri XII 7.19.12
Velle enim naturae libertas est, quae ad perfectae virtutis beatitudinem cum arbitrii voluntate subsistat.
PL 10, 215A望むこととは本性の自由であり、それは完全な力の幸いに向けて、意志の選択とともに存立する。