ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XII, Caput II 第XII巻 第II章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 434D · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 12.2.1

1

Certa de Filio fidei veritas. --Non incertis autem neque otiosis, nautarum modo, nitimur spebus: quos interdum votis magis quam fiducia navigantes, vagi instabilesque venti aut deserunt, aut depellunt.

PL 10, 434D

子についての信仰の確かな真理。――しかし我々が頼る希望は、水夫たちのそれのように不確かでも空しくもない。水夫たちは、確信よりも願いに頼って航海しているうちに、定まらず落ち着かない風に見捨てられたり、押し流されたりするのである。

De Trinitate libri XII 12.2.2

2

Caeterum nobis adest inseparabilis fidei Spiritus dono unigeniti Dei permanens, et nos indemutabili cursu ad tranquilla deducens: Non enim Dominum Christum creaturam, quia neque ipse est; neque facturam, quia facturarum omnium ipse est Dominus: sed Deum novimus, Deum Dei patris propriam generationem.

PL 10, 434D

これに対し、我々のもとには、信仰の霊が離れることなく臨んでいる。この霊は独り子なる神の賜物としてとどまり、我々を変わることのない針路で静けさへ導く。我々は主キリストを被造物とは知らない。彼自身が被造物ではないからである。また作られたものとも知らない。彼はすべての作られたものの主だからである。我々は彼を神、父なる神に固有の生成として生まれた神として知っている。

De Trinitate libri XII 12.2.3

3

Nos quidem omnes, secundum bonitatis dignationem, dicti assumptique sumus Dei filii; sed ille verus unus patri Deo filius, et vera atque absoluta, manens tantum in cognitione utriusque, nativitas.

PL 10, 435A

確かに我々はみな、善意の恵みによって神の子らと呼ばれ、〔子として〕迎え入れられた。しかし、彼だけが父なる神の真の唯一の子であり、その誕生は真の、完全な誕生であって、両者を知ることのうちにのみとどまる。

De Trinitate libri XII 12.2.4

4

Nostra vero tantum haec sola religio est, Filium confiteri non adoptivum, sed natum; neque electum, sed generatum. Non enim aut factum, aut non natum praedicamus: quia neque Creatorem creaturis comparamus, neque nativitatem sine generatione mentimur.

PL 10, 435A

我々の宗教は、子を養子ではなく生まれた者として、選ばれた者ではなく生成された者として告白する、ただこの一点に尽きる。我々は彼を、作られたとも、生まれなかったとも宣べ伝えない。創造者を被造物と比べることをしないからであり、生成なき誕生を偽ることもしないからである。

De Trinitate libri XII 12.2.5

5

Non per se est, qui per nativitatem est. Neque non natus est, qui filius est. Neque qui filius est, aliter potest quam nascendo esse quod filius est.

PL 10, 435A

誕生によって存在する者は、自分によって存在するのではない。子である者が生まれなかったはずはない。子である者は、生まれることによらなければ、子であるものであることができない。