ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VII, Caput XXXVII 第VII巻 第XXXVII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 230A · 9 sectiones

De Trinitate libri XII 7.37.1

1

Patrem exhibet ut vivens ipsius imago. --Et idcirco arguens, cur cum haec tanto tempore gereret, agnitus non fuisset; postulantibus ut sibi Patrem ostenderet, ait: Qui me vidit, vidit et Patrem (Ibid.) .

PL 10, 230A

父を示す、生ける像として。――そしてそれゆえに、これほど長くこれらを行っていたのに知られなかったことを咎めて、父を示してくれと求める者たちに彼は言う。「私を見た者は、父をも見た」(ヨハネ14:9)。

De Trinitate libri XII 7.37.2

2

Non hic ille contemplationem corpoream et visum oculorum carnalium significat, sed eorum de quibus dixerat, Nonne vos dicitis, quoniam adhuc quatuor menses sunt, et messis venit?

PL 10, 230B

彼はここで、身体的な観想や肉の目の視覚を意味しているのではなく、彼が次のように言ったときのあの目のことを意味している。「汝らは、刈り入れまでなお四か月あると言うではないか。」

De Trinitate libri XII 7.37.3

3

Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et adspicite regiones, quia albae sunt ad messem (Job. IV, 35) .

PL 10, 230B

「見よ、私は汝らに言う。目を上げて、畑を見よ。刈り入れのために白くなっている」(ヨハネ〔底本は Job.。Joan. と読む〕4:35)。

De Trinitate libri XII 7.37.4

4

Nec tempus patitur, nec albentium ad messem regionum significatio permittit, aliquid hic terrenum et corporeum intelligi: sed ad perfectorum fructuum beatitudinem contuendam, intelligentiae jussit oculos elevari, ut nunc dicens: Qui me vidit, vidit et Patrem.

PL 10, 230B

時もそれを許さず、刈り入れのために白くなる畑という表示も、ここで何か地上的で物体的なものが理解されることを許さない。彼は、完全な実りの幸いを見つめるために、理解の目を上げるよう命じたのであり、今もそのように言う。「私を見た者は、父をも見た。」

De Trinitate libri XII 7.37.5

5

Non enim hoc, quod ex partu virginis carnale est, ad contemplandam in eo Dei formam et imaginem proficit: neque ad incorporalis Dei naturam videndam assumpti hominis species in exemplo est.

PL 10, 230B

おとめの出産に由来する肉的なものは、そこに神の形と像を観想するのに役立たず、身に受けた人間の姿は、非物体的な神の本性を見るための範例でもないからである。

De Trinitate libri XII 7.37.6

6

Sed agnitus in eo Deus est, si quibus tamen ipse agnitus est, ex virtute naturae: et intellectus Deus Filius id praestat, ut intellectus et Pater sit: dum ita imago est, ut non differat genere, sed significet auctorem.

PL 10, 230C

しかし、神は彼において認識される。もっとも、彼自身がだれかに認識されたとすればであるが、本性の力によってである。そして理解された神なる子は、父もまた理解されるようにさせる。彼は、類において異ならず、しかも源を示す、そのような像だからである。

De Trinitate libri XII 7.37.7

7

Imagines enim caeterae ex diversis aut metallis aut fucis aut generibus aut artibus reddunt eorum species, quorum sunt imagines institutae: sed numquid ut imagines verae sint, exaequari possunt inanima viventibus, et vel picta vel sculpta vel fusa nativis?

PL 10, 230C

他の像は、異なる金属や顔料や素材や技術によって、それらの像が作られた対象の姿を再現する。しかし、像が真の像であるために、生命なきものが生けるものと、描かれ、彫られ、鋳られたものが生まれたものと、等しくされうるだろうか。

De Trinitate libri XII 7.37.8

8

Filius autem Patri non secundum haec (horum ad instar) imago est: quia viventis vivens imago est, et ex eo natus non habet naturae diversitatem, et in nullo diversus tenet naturae ejus ex qua non diversus est potestatem.

PL 10, 231A

だが子は、父に対して、これらに従う(これらに倣った)像ではない。生ける者の像は生ける者であり、彼から生まれた者は本性の相違を持たず、何においても異ならずに、自らが異ならないその本性の権力を保っているからである。

De Trinitate libri XII 7.37.9

9

Quod ergo imago est, eo proficit, ut Patrem Deum unigeniti Dei significet nativitas; significet autem, ut forma ipse et imago invisibilis Dei: et per hoc non amittit naturae unitam similitudinem, quia nec careat virtute naturae.

PL 10, 231A

したがって、像であることによって、独り子なる神の誕生が、父なる神を示すという進展がある。しかもそれを、目に見えない神の形また像として示す。それによって、本性における一致した類似を失わない。本性の力を欠くことがないからである。