De Trinitate libri XII 12.28.1
De Filii nativitate credere tenemur aliter ac de nostris. Semper natum audientes, numquam non fuisse sentimus. --Si ergo nasci aliquid ante tempora aeterna, neque in naturis humanis est, neque in intelligentia; et tamen in hoc professionibus de se Dei creditur: quomodo id quod sine sensu intelligentiae aeternae natum semper, id est, ante tempora aeterna esse, apostolica fides cum locuta sit; id rursus non fuisse ante quam nascitur, per sensum humanae intelligentiae, nostri temporis infidelitas eloquitur? cum quod ante tempus natum est, semper est natum: quia id quod est ante aeternum tempus, hoc semper est.
PL 10, 450B子の誕生については、我々の誕生とは別様に信じるよう定められている。つねに生まれた者と聞いて、我々はかつて存在しなかったとは決して感じない。――もし、何かが永遠の時の前に生まれるということが、人間の本性にも理解にもなく、それでも神の自らについての告白においてはそう信じられているなら、こうなる。永遠の理解の感覚なしに、つねに生まれた、すなわち永遠の時の前に存在すると使徒の信仰が語ったことを、我々の時の不信仰は、人間の理解の感覚によって、生まれる前には存在しなかったと、再び語り出すのか。時の前に生まれたものは、つねに生まれたものである。永遠の時の前にあるものは、つねにあるからである。
De Trinitate libri XII 12.28.2
Quod autem semper est natum, non admittit ne aliquando non fuerit: quia aliquando non fuisse, jam non est semper esse. Semper autem esse, excludit non semper fuisse.
PL 10, 451Aつねに生まれたものは、かつて存在しなかったということを許さない。かつて存在しなかったことは、すでにつねに存在することではないからである。つねに存在することは、つねには存在しなかったことを排除する。
De Trinitate libri XII 12.28.3
Et excluso eo, per id quod semper est natus, non semper fuisse; non cadit in sensum, ut non fuerit ante quam natus sit: quia qui ante tempora aeterna natus est, natus esse semper in sensu est; cum tamen ante tempora natum esse non subeat in sensum.
PL 10, 451Aそして、つねに生まれているということによって、つねには存在しなかったということが排除されるとき、生まれる前には存在しなかったということは理解に当てはまらない。永遠の時の前に生まれた者は、つねに生まれた者であると理解される。しかし、時の前に生まれたということは、理解のうちに入らないのである。
De Trinitate libri XII 12.28.4
Nam si, quod utique convenit, ante creaturam seu invisibilem seu corporalem, et ante omnia saecula et tempora aeterna, et ante sensum omnem natus confitendus est esse, qui per id, quod ita natus est, semper est; concipi quoque nullo sensu licet, ut non fuerit ante quam nascitur; quia et ante sensum omnem est, qui ante tempora aeterna natus est, et in sensu numquam est eum, qui semper esse confitendus est, non fuisse.
PL 10, 451Aというのは、それが確かに相応しいように、目に見えない被造物や体をもつ被造物より前に、またすべての世と永遠の時より前に、あらゆる理解より前に、生まれた者と告白されるべき者は、そのように生まれたことによってつねに存在する。彼が生まれる前には存在しなかった、ということは、いかなる理解によっても考えることが許されない。永遠の時の前に生まれた者は、あらゆる理解より前にあり、つねに存在すると告白されるべき者が存在しなかったということは、理解の内に決してないからである。