De Trinitate libri XII 9.67.1
Quam sapienter absconsa sit. --Intelligendum itaque est, cur professus sit diem se nescire. Si omnino nescire creditur, Apostolus ita contradicit: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconsi (Coloss. II, 5) .
PL 10, 334C知はいかに賢く隠されているか。――それゆえ、彼がなぜ日を知らないと公言したのかを理解せねばならない。もし彼が全く知らないと信じられるなら、使徒がこう反駁する。「彼のうちに知恵と知識のすべての宝が隠されている」(コロサイ2:5)。
De Trinitate libri XII 9.67.2
Est ergo absconsa scientia: quae quia abscondenda est, interdum et nescientia confitenda est, ut esse possit absconsa. Nam si erit in protestatione, non etiam in secreto manebit. Negat ergo se scire: ut scientia possit esse abscondita.
PL 10, 335Aそれゆえ、知は隠されている。隠されるべきものであるから、ときに、知らないと告白されねばならない。隠されたものであるためである。もしそれが公言されるなら、秘密のうちにとどまらないからである。それゆえ彼は、知が隠されうるように、自分が知らないと言う。
De Trinitate libri XII 9.67.3
Quod si idcirco nescit, ut scientia maneat absconsa; non per naturam nescit omnia sciens, quod idcirco tantum, ut absconsum sit, nescit. Cur autem diei scientia absconsa sit, non in obscuro est.
PL 10, 335Aもし彼が、知が隠されたままとどまるために知らないのであるなら、彼はすべてを知る者として、本性によって知らないのではなく、隠されているためだけに知らないのである。なぜ日の知が隠されているのかは、不明ではない。
De Trinitate libri XII 9.67.4
Namque monens nos irremissa fide intentos semper manere, securitatem cognitionis definitae ademit: ut pendulae exspectationis incerto mens sollicita, festinans et adventus diem semper exspectans, semper exspectando speraret; curamque pervigilem incertum ipsum, non ambigendi tamen temporis, detineret.
PL 10, 335A彼は、我々に、緩まぬ信仰をもって常に目を覚ましているよう戒めつつ、確定した認識の安心を取り去った。それは、宙づりの待望の不確かさに心が気遣い、急ぎ、到来の日を常に待ちながら、常に待つことによって望むためであり、時が疑わしいのではなく〔non ambigendi tamen temporis の取り方は定かでない〕、不確かさそのものが、目覚めた気遣いを引き止めるためである。
De Trinitate libri XII 9.67.5
Ita enim Dominus ait: Ideo et vos estote parati, quia nescitis qua hora filius hominis venturus est (Matth. XXIV, 44) . Et rursum: Beatus ille servus quem veniens Dominus ejus invenerit sic facientem (Ibid., 46) .
PL 10, 335A主はこう言うからである。「だから汝らも備えていよ。人の子が来る時を、汝らは知らないからである」(マタイ24:44)。また再び、「主が来て、そのように行っているのを見いだすその僕は、幸いである」(マタイ24:46)。
De Trinitate libri XII 9.67.6
Ignoratio non ad errorem fuit necessaria, sed ad perseverantiam. Nec negatum id ad detrimentum est, quod ignoratum tribuit incrementum, ne scientiae securitas negligentiam fidei dissimulatae excitaret, sed praeparationem irremissam exspectatio indefinita retineret: quae modo furis metuendum semper caveret adventum, illo eligente somni tempus ad furtum: patrefamilias vero domus, damni semper timore, vigilante.
PL 10, 335B無知は誤りのために必要だったのではなく、忍耐のためである。知らされないことが増進をもたらすのだから、それは損害のために拒まれたのではない。知の安心が、なおざりにされた信仰の怠りを呼び起こすことのないように、また不確定な待望が、緩まぬ備えを保つようにである。その待望は、盗人の到来を恐れて常に警戒する。盗人が、盗みのために眠りの時を選ぶからであり、家の主人は、損害の恐れから、常に目を覚ましているからである。