De Trinitate libri XII 9.3.1
Christus et Deus est et homo. Attendant Nestorius et Eutyches. --Atque horum quidem superius memoratorum rationem ex ipsis vel evangelicis vel apostolicis professionibus praestituri, admonendos esse omnes communis fidei existimamus: ut in qua confessione aeternitas vitae est, in eadem sit intelligentia aeternitatis.
PL 10, 282Bキリストは神であり、また人である。ネストリオスとエウテュケスは注意せよ。――先に挙げたこれらの言葉の理を、福音書や使徒たちの言明そのものから示そうとするにあたり、我々は、共通の信仰のすべての者に、次のことを勧めるべきだと考える。すなわち、命の永遠がその告白のうちにある以上、その同じ告白のうちに永遠についての理解もあるように、ということである。
De Trinitate libri XII 9.3.2
Nescit plane vitam suam, nescit, qui Christum Jesum ut verum Deum ita et verum hominem ignorat. Et ejusdem periculi res est, Christum Jesum vel Spiritum Deum, vel carnem nostri corporis denegare.
PL 10, 282B自らの命を知らない、明らかに知らないのである、キリスト・イエスを真の神として知らず、同じく真の人として知らない者は。キリスト・イエスが霊なる神であることを否定するのも、我々の体の肉を持つことを否定するのも、同じ危険である。
De Trinitate libri XII 9.3.3
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, qui est in coelis. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo, qui est in coelis.
PL 10, 282B「それゆえ、人々の前で私を告白する者は皆、私もまた、天にいる私の父の前で、その者を告白する。しかし、人々の前で私を否む者を、私もまた、天にいる私の父の前で否む」。
De Trinitate libri XII 9.3.4
Haec Verbum caro factum loquebatur, et homo Jesus Christus Dominus majestatis docebat: Mediator ipse in se ad salutem Ecclesiae constitutus, et illo ipso inter Deum et homines mediatoris sacramento utrumque unus exsistens, dum ipse ex unitis in idipsum naturis, naturae utriusque res eadem est; ita tamen, ut neutro careret in utroque, ne forte Deus esse homo nascendo desineret, et homo rursum Deus manendo non esset.
PL 10, 283Aこれを、肉となった言葉が語り、人イエス・キリスト、威光の主が教えていた。彼自身が教会の救いのために仲介者として立てられ、神と人々の間の仲介者というまさにその秘義によって、両者である一人の者として存在した。彼自身が、同じ一つへと結ばれた本性から成り、両方の本性について同じ一つの実在だからである。ただし、両方のうちでそのいずれをも欠くことはなかった。神が人として生まれることによって神であることをやめてしまわないように、また人が、神がとどまることによって、人でなくなることのないようにである。
De Trinitate libri XII 9.3.5
Haec itaque humanae beatitudinis fides vera est, Deum et hominem praedicare, Verbum et carnem confiteri: neque Deum nescire quod homo sit, neque carnem ignorare quod Verbum sit.
PL 10, 283Aそれゆえ、人間の幸いをもたらす真の信仰とはこれである。神と人を宣べ伝え、言葉と肉を告白すること。神について、彼が人でもあることを知らずにいるのでもなく、肉について、それが言葉でもあることを知らずにいるのでもないことである。