ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VI, Caput XXXII 第VI巻 第XXXII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 183A · 3 sectiones

De Trinitate libri XII 6.32.1

1

Christus ab apostolis filius ex natura non ex adoptione creditus. --Et quidem secundum propositae a nobis responsionis ordinem opportunissimus hic nobis locus est, ut tertio nunc doceamus filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum ab apostolis creditum non ex nuncupatione, sed ex natura; neque ex adoptione, sed ex nativitate.

PL 10, 183A

キリストが、使徒たちによって、養子ではなく本性による子と信じられた。――そして、我々の提示した応答の順序に従えば、今こそ最もふさわしい箇所であり、我々はここで第三に、神の子、我々の主イエス・キリストが、呼称によってではなく本性によって、養子によってではなく誕生によって、使徒たちに信じられていたことを教えよう。

De Trinitate libri XII 6.32.2

2

Quamquam enim plures et maximae adhuc unigeniti de se Dei exstent professiones, quibus generationis suae veritatem sine levi saltem ementiendae licet calumniae occasione testetur: tamen quia neque legentium onerandus est sensus coacervatis ad copiam dictis, et cum jam nonnulla de proprietate nativitatis ostensa sint, caetera omnia aliis erunt quaestionibus reservanda.

PL 10, 183A

実際、独り子なる神の、自らについての、きわめて大きく数多い表明が、なおあり、それらによって彼は、偽りの非難の軽微な機会さえなしに、自らの生成の真実を証しするが、それでも、読む者たちの理解を、豊かさのために積み上げられた言葉で圧迫してはならない。そして、すでに誕生の固有性についていくらかが示されたのだから、ほかのすべては別の問いのために取っておくことにする。

De Trinitate libri XII 6.32.3

3

Nunc vero quia hic sermonis nostri ordo institutus est, ut post Patris contestationem, post Filii professionem, fide quoque Apostolorum de vero et secundum nativitatem confitendo Dei filio doceremur; videndum est, an in eo quod ait Dominus, Ex Deo exivi, aliud in eo aliquid potius quam naturam intellexerint nativitatis.

PL 10, 183B

だが今は、我々の言説の順序が、父の証言、子の表明のあと、使徒たちの信仰によっても、真の、そして誕生に従って告白されるべき神の子について教えられるように立てられているので、主が「私は神から出た」と言ったことにおいて、彼らが誕生の本性ではなく、そこにほかの何かを理解したのかどうかを、見なければならない。