ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VII, Caput XXVI 第VII巻 第XXVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 221B · 17 sectiones

De Trinitate libri XII 7.26.1

1

Natura Dei in Filio evincitur ex gestis. Aequari Deo nequit quod extra eum. --Consummavit autem totius fidei nostrae sacramentum unigeniti Dei sermo.

PL 10, 221B

神の本性は、子において、なされた業から確証される。自らの外にあるものは神と等しくなりえない。――独り子なる神の言葉が、我々のすべての信仰の秘義を完成した。

De Trinitate libri XII 7.26.2

2

Namque cum responsum ad id fuisset, cur se cum homo esset Deum faceret; ut dictum illud, Ego et Pater unum sumus, absolutae et perfectae intelligentiae ordinem sumeret, haec consequenter subjecit: Vos dicitis, quia blasphemavi, quoniam dixi: Filius Dei sum.

PL 10, 221B

すなわち、なぜ人でありながら自らを神としたのかという問いに答えがなされたとき、「私と父は一つである」というかの言葉が、完全で完璧な理解の秩序を得るように、彼は続けてこう付け加えた。「汝らは、私が『私は神の子である』と言ったから、冒涜したと言う。」

De Trinitate libri XII 7.26.3

3

Si non facio opera Patris, nolite credere mihi: si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite; ut sciatis et cognoscatis, quoniam Pater in me, et ego in eo (Joan. X, 36, et seqq.) .

PL 10, 221C

「もし私が父の業をなさないなら、私を信じるな。しかしなしているなら、私を信じようとしなくても、業を信じよ。父が私のうちにあり、私が父のうちにあると、汝らが知り悟るためである」(ヨハネ10:36以下)。

De Trinitate libri XII 7.26.4

4

Infrenis audaciae est desperata jam per conscientiam salus, et extra pudorem est professa omnis impietas. Nam jam quis nec erubescit stultitiae, ubi perdidit religionem: his enim contradicere, amentia potius quam ignoratio est.

PL 10, 221C

歯止めのない大胆さにとっては、救いはすでに自覚のうちで絶望され、あらゆる不敬虔は恥を超えて公言されている。信心を失った者は、もはや愚かさを恥じることもない。これらに反論することは、無知というより狂気だからである。

De Trinitate libri XII 7.26.5

5

Dominus dixerat, Ego et Pater unum sumus: nativitatis hoc sacramentum est, ut Pater et Filius in unitate naturae sint. Et quia naturae praesumptio vocaretur in crimen, praesumendi ratio docetur ex causa.

PL 10, 221C

主は「私と父は一つである」と言っていた。これは誕生の秘義であり、父と子が本性の一体性においてあるということである。そして、本性についての自負が咎に問われたので、そう自負する理由が、その原因から教えられる。

De Trinitate libri XII 7.26.6

6

Ait enim: Si non facio opera Patris, nolite credere mihi (Ibid., 37) . Si non opera Patris facit, non credendum ei est, profitenti Dei esse se filium.

PL 10, 221C

彼は言うからである。「もし私が父の業をなさないなら、私を信じるな」(ヨハネ10:37)。父の業をなさないなら、自らが神の子であると告白する彼を信じてはならない。

De Trinitate libri XII 7.26.7

7

Non habet ergo nativitas novam externamque naturam; quia per id filius esse credendus est, quod opera patris efficiat. Quid hic adoptio, quid indulgentia nominis loci invenit, ne ex natura Dei filius sit; cum Dei filius ex naturae paternae operibus credendus sit?

PL 10, 222A

それゆえ誕生は、新しく外来の本性を持たない。父の業をなすことによって、子であると信じられるべきだからである。ここに、養子縁組も、名の恩恵的な付与も、神の子が神の本性によるのではないとする余地を、どこに見いだすのか。神の子は、父の本性の業から信じられるべきなのに。

De Trinitate libri XII 7.26.8

8

Non exaequatur aut similis est Deo creatura, neque ei naturae alienae potestas comparatur: sola ei nativitas filii non impie per similitudinem creditur aequalis. Nam quidquid extra eum est, cum contumelia ei honoratae virtutis aequabitur.

PL 10, 222A

被造物は神と等しくされることも、似ることもなく、異質な本性の権力が神に比べられることもない。子の誕生だけが、不敬虔でなく、類似によって神と等しいと信じられる。彼の外にあるものは、栄誉ある力に対する侮辱をもって、彼と等しくされることになるからである。

De Trinitate libri XII 7.26.9

9

Si enim aliquid, quod non ex ipso est, reperiri potest simile ei ac virtutis ejusdem; amisit privilegium Dei sub consortio coaequalis; jamque non erit Deus unus, a quo indifferens sit deus alius.

PL 10, 222A

もし、彼自身から出たのではない何かが、彼に似て、同じ力を持つものとして見いだされうるなら、神は同等の者との交わりのもとで、特権を失い、もはや、それと異ならない別の神がいる以上、唯一の神ではなくなるからである。

De Trinitate libri XII 7.26.10

10

At vero non habet contumeliam, proprietatis aequalitas: quia suum est, quod sui simile est; et ex se est, quod sibi ad similitudinem comparatur; nec extra se est, quod quae sua sunt potest: et profectus dignitatis est, genuisse potestatem, nec alienasse naturam.

PL 10, 222B

しかし、固有性の等しさは侮辱を持たない。自らに似ているものは自らのものであり、自らに類似へと比べられるものは自らから出たものであり、自らのものをなしうるものは自らの外にはないからである。そして、権力を生み、本性を疎外しなかったことは、品位の増進である。

De Trinitate libri XII 7.26.11

11

Opera Patris efficit Filius; et per id credi se Dei filium postulat. Non est praesumptio arrogans, quae probari se non nisi ex his quae gerat poscit.

PL 10, 222B

子は父の業をなし、それによって、自らが神の子であると信じられることを要求する。自らのなすことによってでなければ立証されることを求めない自負は、傲慢なものではない。

De Trinitate libri XII 7.26.12

12

Gerere autem se non sua, sed quae Patris sunt, testatur; ne per magnificentiam gestorum naturae nativitas auferatur.

PL 10, 222B

彼は、自らがなすのは自分のものではなく、父のものであると証する。なされた業の壮大さによって、本性の誕生が取り去られることのないためである。

De Trinitate libri XII 7.26.13

13

Et quia sub sacramento assumpti corporis, et nati ex Maria hominis, Dei filius non intelligebatur, fides nominis intimatur ex gestis, cum ait: Si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite (Ibid., 38).

PL 10, 222B

そして、身に受けた体と、マリアから生まれた人間の秘義のもとでは、神の子は理解されなかったので、名への信仰は、なされた業から告げられる。彼は言う。「しかしなしているなら、私を信じようとしなくても、業を信じよ」(ヨハネ10:38)。

De Trinitate libri XII 7.26.14

14

Credi sibi primum quod Dei filius sit, nisi ex operibus Patris quae ipse efficit, non vult. Quod si facit opera, et per humilitatem corporis fide professionis indignus est, operum fidem postulat.

PL 10, 222C

彼は、自らが神の子であることが、まず、自らのなす父の業からでなければ信じられることを望まない。もし業をなしていながら、体の卑しさのゆえに告白の信仰に値しないとされるなら、彼は業への信仰を求める。

De Trinitate libri XII 7.26.15

15

Cur enim sacramentum nati hominis, intelligentiam divinae nativitatis impediat; cum divina nativitas omne opus suum sub ministerio assumpti hominis exsequatur?

PL 10, 222C

生まれた人間の秘義が、神的な誕生の理解を妨げることが、なぜありえようか。神的な誕生は、身に受けた人間の務めのもとで、自らの業のすべてを果たしているのに。

De Trinitate libri XII 7.26.16

16

Si igitur homini per opera non creditur quod Dei filius sit; credatur operibus quod Dei filii sint, quia negari quod Dei sint non possunt.

PL 10, 222C

それゆえ、人間が神の子であることが業によって信じられないなら、それらが神の子の業であることが信じられよ〔credatur operibus quod Dei filii sint は構文が取りにくく、このように解した〕。それらが神のものであることは否定できないからである。

De Trinitate libri XII 7.26.17

17

Omne enim in se filius Dei habet nascendo, quod Dei est: et idcirco opus Filii opus Patris est, quia nativitas nec extra naturam eam est ex qua manet, et naturam eam in se habet unde subsistit.

PL 10, 222C

子は、生まれることによって、神のものであるすべてを自らのうちに持つからである。だから子の業は父の業である。誕生は、そこにとどまる本性の外にはなく、そこから存立する本性を自らのうちに持つからである。