ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XI, Caput XLVI 第XI巻 第XLVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 430A · 2 sectiones

De Trinitate libri XII 11.46.1

1

Quae in humanum cadant intellectum. --Communis autem haec naturalium causarum intelligentia est, nihil in sensum cadere, nisi quod sensui subjacet, ut aut res aliqua proposita oculis, aut opus quodque ipso sensu nostro ac mente posterius: quorum unum, quod aut attrectatur aut cernitur, concedit intra opinionis nostrae sententiam, ipso tactu visuque moderandum; aliud vero, quod fit in tempore, et quodam juniore a nobis aut gignitur aut constituitur exordio, quia sensum intelligentiae non praevenit, judicio quoque sensus dijudicantis obnoxium est.

PL 10, 430A

人間の理解に入りうるもの。――さて、本性的な原因についての理解は共通である。すなわち、理解に入るものは、理解の下にあるもののほかにないということ、つまり、目の前に置かれた何らかの事物か、我々の理解や精神そのものよりも後に成る業かのいずれかである。その一つ、すなわち触れられ、あるいは見られるものは、我々の意見の判断のうちに入り、触覚と視覚そのものによって調整される。他の一つ、すなわち時において生じ、我々より若い何らかの始まりから生成し、あるいは成り立つものは、理解に先立たないので、判断する理解の判断にも服する。

De Trinitate libri XII 11.46.2

2

Non enim aut aspectus noster invisibilia dijudicat, qui non nisi tantum conspecta discernat: aut mens nostra se in id, quo non extitit, tempus exstendet, et antiquiora ortu suo pervestigabit, cum non nisi earum rerum tantum opinio ei, quarum ipse sit senior, relinquatur: quae plerumque ipsa per necessitatem naturalis suae infirmitatis incerta, absolutam scientiam in causarum cognitione non teneat; nedum modo earum, quae ante se sint aeterna ratione, sensu ultra nativitatem suam redeunte percipiat.

PL 10, 430B

というのも、我々の視覚は見えないものを判断しないし、見たものだけを識別する。また我々の精神は、自らが存在しなかった時へと自らを伸ばしたり、自らの生まれよりも古いものを探り尽くしたりもしない。精神には、自らがそれより年長であるところの事物についての意見だけが残されているからである。その意見自体も、多くは本性的な弱さの必然によって不確かであり、原因の認識において完全な知識を保たない。ましてや、自らに先立って永遠の理によってあるものを、理解が自らの誕生の向こうへ引き返して捉えることなど、なおさらできない〔nedum 以下は構文が取りにくく、字面に沿って訳した〕。