De Trinitate libri XII 12.20.1
Hae non cavendae tantum, sed et confutandae. Fides docta quid praestet indoctae. --Quod providens ante beatus Apostolus Paulus, sicuti frequenter ostendimus, ut caveremus admonuit, dicens: Videte ne quis vos spoliet per philosophiam et inanem deceptionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum, in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8 et 9) .
PL 10, 445Aこれらは警戒されるべきだけでなく、論駁されるべきである。教えを受けた信仰は、教えを受けていない信仰に何をまさって与えるか。――幸いなる使徒パウロは、我々がしばしば示したとおり、これをあらかじめ見て、警戒するよう戒めて言った、「見よ、誰かが哲学と空しい欺きによって、人間の伝承に従い、世界の初歩に従って、汝らを奪い去ることのないように。それらはキリストに従うものではない。キリストのうちに、神性のすべての充満が体をもって宿っている」(コロサイ2:8、9)。
De Trinitate libri XII 12.20.2
Cavendum igitur adversum philosophiam est, et humanarum traditionum non tam evitanda sunt studia, quam refutanda.
PL 10, 445Aしたがって、哲学に対しては警戒しなければならない。人間の伝承への熱意は、避けるべきというより、むしろ論駁すべきである。
De Trinitate libri XII 12.20.3
Neque enim his ita concedendum est, quasi vincant potius quam fallant: quia nos Christum Dei virtutem et Dei sapientiam praedicantes, aequum est humanas doctrinas non tam diffugere, quam refellere; et simpliciores, ne ab his spolientur, et obstruere et instruere.
PL 10, 445Aそれらに、欺くというより打ち勝つかのように譲歩してはならない。我々はキリストを神の力、神の知恵と宣べ伝えているのだから、人間の教えを避けて逃げるより論駁するのが正しく、また単純な人々が彼らに奪われないよう、その道を塞ぎ、かつ教え込むのが正しい。
De Trinitate libri XII 12.20.4
Nam cum possit omnia, in ea ipsa omnia sapienter Deus possit, nec virtuti ejus ratio, nec rationi virtus absistat; oportet eos, qui Christum praedicant mundo, irreligiosis mundi imperfectisque doctrinis per scientiam sapientis omnipotentiae contraire, secundum illud beati Apostoli dictum: Nostra enim arma non sunt carnalia, sed potentia Deo, ad destructionem munitionum, rationes destruentia, et omnem altitudinem elevatam adversus cognitionem Dei (II Cor. X, 4 et 5) .
PL 10, 445B神はすべてを為しえ、そのすべてにおいて知恵をもって為しえ、その力から理が離れず、理から力が離れることもないからである。それゆえ、キリストを世界に宣べ伝える者たちは、賢明な全能の知によって、世界の不敬虔で不完全な教えに立ち向かわなければならない。幸いなる使徒のこの言葉のとおりである、「我々の武器は肉のものではなく、神にあって権能あるものであり、砦を打ち砕き、理屈を砕き、神の認識に逆らって立てられたすべての高ぶりを砕く」(二コリント10:4、5)。
De Trinitate libri XII 12.20.5
Fidem non nudam Apostolus atque inopem rationis reliquit: quae quamvis potissima ad salutem sit, tamen nisi per doctrinam instruatur, habebit quidem inter adversa tutum refugiendi recessum, non etiam retinebit constantem obnitendi securitatem; eritque ut infirmibus sunt post fugam castra, non etiam ut castra habentibus adest interrita fortitudo.
PL 10, 445B使徒は信仰を、裸のまま、理を欠いたままには残さなかった。信仰は救いにとって最も有力であるが、それでも教えによって備えられなければ、敵対するものの中で逃げ込む安全な避難所は持つだろうが、恒常的に立ち向かう確かさを保つことはできない。それは、弱い者たちにとって逃げた後に陣営があるようなものであり、陣営を持つ者たちに臆することのない強さが備わっているのとは違う。
De Trinitate libri XII 12.20.6
Contundendae sunt ergo insolentes adversum Deum disputationes, et destruenda rationum fallacium munimenta, et elevata ad impietatem ingenia conterenda, nec carnalibus armis, sed spiritalibus; nec terrena doctrina, sed coelesti sapientia: ut quanta rerum divinarum humanarumque discretio est, tanta ultra terrena studia ratio coelestis excedat.
PL 10, 445Cしたがって、神に対する傲慢な論争は打ち砕かれなければならず、偽りの理屈の砦は破壊されなければならず、不敬虔へと高まった才知は挫かれなければならない。それは肉の武器によってではなく霊の武器によって、地の教えによってではなく天の知恵によってである。神的なことと人間的なことの隔たりがどれほど大きいか、それと同じだけ、天の理は地上の熱意を超えて優るのである。