De Trinitate libri XII 5.26.1
Haeretici subdole Scripturam interpolatam citantes revincuntur. --Nihil plane in se habet sapientiae impietas: et Dei timor, qui sapientiae initium est, ubi deest, aufert secum omne exordium prudentiae.
PL 10, 146C異端者たちは、書き加えられた聖書を狡猾に引き合いに出しており、論駁される。――不敬虔には、自らのうちにまったく知恵がない。知恵の初めである神への畏れが欠けるところでは、思慮のあらゆる始まりが、それとともに奪い去られる。
De Trinitate libri XII 5.26.2
Ad infirmandam enim Dei veri in Filio fidem propheticus sermo profertur, quo dictum est, Et Benedicent te Deum verum.
PL 10, 146C子における真の神への信仰を弱めるために、預言の言葉が持ち出される。「そして彼らは真の神である汝を祝福する」と語られた箇所である。
De Trinitate libri XII 5.26.3
Primum haec impietatis stultitia fuit, ut quae ( supple, ab eodem propheta) superius dicta sunt, aut non intelligerentur; aut intellecta cum essent, tacerentur.
PL 10, 147Aまずこの不敬虔の愚かさは、先に(「同じ預言者によって」を補え)語られたことを、理解しないか、理解したとしても沈黙するか、というものであった。
De Trinitate libri XII 5.26.4
Tum deinde ad quam se fraudem syllabae adjectione, quae in libris non exstat, instruxit: stultitiae suae in eo usa mendacio, tamquam dictis suis eo usque adhibenda fides esset, ut requirendam esse ipsam dictorum propheticorum auctoritatem non putaret.
PL 10, 147A次いで、書物にない音節の付加によって、どんな欺瞞に自らを備えたか。その偽りを用いて、自らの言葉にはそれほどの信頼が置かれるべきで、預言の言葉の権威そのものを調べる必要はない、とでもいうかのように考えたのである。
De Trinitate libri XII 5.26.5
Non enim ita scriptum est, Benedicent te Deum verum (Esai. LXV, 16) : sed Benedicent Deum verum. Nam non exiguum ambiguitatis momentum est inter te Deum verum, et Deum verum.
PL 10, 147A実際、「彼らは真の神である汝を祝福する」(イザヤ65:16)とは書かれておらず、「彼らは真の神を祝福する」と書かれている。「汝、真の神」と「真の神」との間には、曖昧さにおいて小さくない違いがあるからである。
De Trinitate libri XII 5.26.6
Personae enim alterius videtur esse pronomen, ubi te est: caeterum ubi pronominis syllaba non erit, ibi ad auctorem dicti refertur et nomen.
PL 10, 147A「汝」がある箇所では、代名詞は別の位格に属すると見える。他方、代名詞の音節がないところでは、名もまた、語られた言葉の主体に関係づけられる。