De Trinitate libri XII 7.38.1
Dei verbis nec Deus singularis, nec dispar Filius. --Et hinc illud est, Tanto tempore vobiscum sum, et non nostis me, Philippe? qui vidit me, vidit et Patrem. Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem?
PL 10, 231A神の言葉においては、神は孤独でもなく、子は異なるものでもない。――そしてここから、次の言葉がある。「これほど長く私は汝らとともにいるのに、私を知らないのか、フィリポよ。私を見た者は、父をも見た。なぜ汝は『我々に父を示せ』と言うのか。」
De Trinitate libri XII 7.38.2
Non creditis mihi quoniam ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9, 10) ? Non relictus est hominum eloquiis de Dei rebus alius praeter quam Dei sermo: omnia reliqua et arta et conclusa et impedita sunt et obscura.
PL 10, 231B「私が父のうちにあり、父が私のうちにあることを、汝らは信じないのか」(ヨハネ14:9、10)。神のことがらについて、人間の言葉には、神の言葉以外は残されていない。それ以外はすべて、狭く閉ざされ、妨げられ、暗い。
De Trinitate libri XII 7.38.3
Si quis aliis verbis demonstrare hoc, quam quibus a Deo dictum est, volet; aut ipse non intelligit, aut legentibus non intelligendum relinquit. Dominus dixit, cum rogaretur ut ostenderet Patrem, Qui me vidit, vidit et Patrem.
PL 10, 231B神によって語られたのとは別の言葉で、これを示そうとする者は、自ら理解していないか、読む者に理解されないままにするかである。主は、父を示せと求められて言った。「私を見た者は、父をも見た。」
De Trinitate libri XII 7.38.4
Hoc demutare antichristi est, hoc negare Judaei est, hoc nescire gentilis est. Sed forte intelligentiae sensus in crimine sit. Sit in fide nostra vitium, si in dictis Dei resedit obscuritas.
PL 10, 231Bこれを変えるのは反キリストのすることであり、これを否むのはユダヤ人のすることであり、これを知らないのは異教徒のすることである。しかしおそらく、理解の意味が咎のもとにあるのかもしれない。神の言葉に不明瞭さが宿っているのなら、欠陥は我々の信仰にあるとしよう。
De Trinitate libri XII 7.38.5
Nam nec solitarium sermo significat, et indifferentem tamen naturam professio docet. Visum enim in Filio et Patrem, nec singularis potest esse, nec disparis: quia per hunc ille visus, neque non unum sunt in sacramenti professione, neque unus.
PL 10, 231B言葉は孤独を意味せず、しかも告白は異ならない本性を教える。子において父も見られたということは、単独でも異なるものでもありえない。彼によってかの者が見られるので、秘義の告白において、両者は一つでなくはなく、また一ではないからである。
De Trinitate libri XII 7.38.6
Et quaero quid significasse in eo Dominus credatur, cum dicit: Qui me vidit, vidit et Patrem? Non tenes unionem, ubi per conjunctionem ipsam paterni nominis significatur adjectio. Cum enim dicitur, et Patrem, exclusa est singularis atque unici intelligentia.
PL 10, 231Cそして私は問う。「私を見た者は、父をも見た」と言うとき、主はそこで何を意味したと信じられるのか。汝は合一を保てない。「父をも」という結びつきそのものによって、父という名の付加が示されているのだから。「父をも」と言われるとき、単独であり唯一であるという理解は排除されているからである。
De Trinitate libri XII 7.38.7
Et quid reliquum est, nisi ut per naturae unitam similitudinem Pater per Filium visus sit? Et ne hoc incertum nobis ad fidem relinqueretur; Dominus subjecit: Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem?
PL 10, 231Cそして残るのは、本性の一致した類似によって、父が子を通して見られた、ということ以外に何があるか。そして、これが我々に信仰のために不確かなままにされないように、主は付け加えた。「なぜ汝は『我々に父を示せ』と言うのか。」
De Trinitate libri XII 7.38.8
Quae enim ignorandi Patrem aut ostendendi ignorantibus necessitas relinquebatur, cum Pater in Filio visus esset?
PL 10, 231C父が子において見られていたのに、父を知らないこと、あるいは知らない者たちに示すことには、どんな必要が残されていたのか。