De Trinitate libri XII 6.47.1
Ad sanitatem merendam fides filii Dei praeexigitur. --Quas, oro, spes, inanis furor, expetis? Et qua salutis tuae fiducia creaturam esse Christum potius quam filium blasphemo ore contendis? Oportuerat te ex Evangeliis nosse ac tenere fidei hujus sacramentum.
PL 10, 195A癒しを得るために、神の子への信仰があらかじめ求められる。――私は問う、空しい狂気よ、汝はいかなる希望を求めているのか。またいかなる救いの確信によって、汝は冒瀆の口で、キリストが子ではなく被造物であると主張するのか。汝は、福音書から、この信仰の秘義を知り、保つべきであった。
De Trinitate libri XII 6.47.2
Nam cum Dominus possit omnia, tamen in unoquoque eorum, qui orabant operationis suae effectum, meritum esse voluit confessionis. Neque enim ei virtutem, qui Dei Virtus est, confessio orantis addebat: sed fidei erat praemium, hoc mereri.
PL 10, 195B実際、主はすべてを為しうるが、それでも、祈る者たちの一人一人において、自らの働きの結果を、告白の功に応じるものとすることを望んだ。神の力である者に、祈る者の告白が力を加えていたのではない。むしろそれを得ることは、信仰への報いだったのである。
De Trinitate libri XII 6.47.3
Namque cum Martham rogantem pro Lazaro interrogavit, an eos qui in se credidissent mori non crederet in aeternum, ad illa conscientiae suae fidem elocuta est dicens, Utique, Domine, ego credidi quia tu es Christus filius Dei, qui in hunc mundum venisti (Joan. XI, 17) ; confessio haec aeternitas est, et fides ista non moritur.
PL 10, 195B実に、彼がラザロのために願うマルタに、自分を信じた者たちが永遠に死なないと信じないのかと尋ねたとき、彼女は自らの良心の信仰を語ってこう言った。「当然、主よ、私は信じた。汝が、この世に来た神の子キリストであると」(ヨハネ11:17)。この告白は永遠であり、この信仰は死なない。
De Trinitate libri XII 6.47.4
Martha deprecans fratris sui vitam, interrogata an ita crederet, ita credidit. Quam, rogo, vel a quo vitam exspectat hoc denegans, cum sola sit vita sic credere? Magnum est enim fidei hujus sacramentum, et perfecta confessionis istius beatitudo est.
PL 10, 195Bマルタは、兄弟の命を嘆願し、そう信じるかと問われて、そう信じた。私は問う、これを拒む者は、誰からどのような命を待つのか。そう信じることだけが命であるのに。実に、この信仰の秘義は大きく、この告白の幸いは完全である。