De Trinitate libri XII 7.9.1
Quibus modis Christum novimus Deum. Nomen Dei simpliciter ei datum index est naturae. --Deum igitur Dominum nostrum Jesum Christum his modis novimus, nomine, nativitate, natura, potestate, professione. Et de nomine nihil puto ambiguitatis.
PL 10, 206Bいかなる仕方で我々はキリストを神と知るか。単純に彼に与えられた神の名は本性を示すものである。――それゆえ、我々の主イエス・キリストが神であることを、我々は次の仕方で知る。名、誕生、本性、権力、告白によってである。名については、曖昧さはないと思う。
De Trinitate libri XII 7.9.2
Legimus enim, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) . Quid calumniae est, cur non sit quod nuncupatur? Aut numquid nomen non naturae significatio est?
PL 10, 206B我々は「初めに言葉があった。言葉は神とともにあり、言葉は神であった」(ヨハネ1:1)と読むからである。呼ばれるとおりのものでないとすることに、どんな言いがかりがあるのか。名は本性の表示ではないのか。
De Trinitate libri XII 7.9.3
Et quia contradictio omnis ex causa est, nunc hic negandi Dei quaero causam. Simplex namque nuncupatio est, et caret offendiculo adjectionis alienae. Verbum enim, quod caro factum est, non aliud quam Deus est.
PL 10, 206Bあらゆる反論には原因があるので、今ここで、神であることを否定する原因を私は問う。呼び名は単純であり、他の付加という躓きを欠く。肉となった言葉は、神にほかならないからである。
De Trinitate libri XII 7.9.4
Non est hic deputatae aut assumptae nuncupationis relicta suspicio: ut ei, quod Deus est, non ex natura sit nomen.
PL 10, 206Bここには、割り当てられた、あるいは借りた呼び名だという疑いは残されていない。神であるという彼の名が、本性によるものでないということはないのである。