ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IV, Caput XIX 第IV巻 第XIX章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 111C · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 4.19.1

1

Alio loco idipsum confirmatur. --Et quamquam superfluum post haec existimetur ultra aliquid afferre, quia in divinis rebus non frequentius dicta, sed tantum dicta sufficiunt: tamen quid de hoc eodem dictum sit, cognosci oportet.

PL 10, 111C

別の箇所でもこの同じことが確証される。――これらのあとでさらに何かを持ち出すのは余計と思われるかもしれない。神的な事柄においては、より頻繁に語られたことではなく、ただ語られたことで十分だからである。それでもなお、この同じことについて何が語られているかを知らねばならない。

De Trinitate libri XII 4.19.2

2

Non enim divinorum dictorum, sed intelligentiae nostrae a nobis ratio praestanda est. Deus ad Noe inter multa mandata ita loquitur: Qui effuderit sanguinem hominis, pro sanguine ejus effundetur anima ejus; quia ad imaginem Dei feci hominem (Gen. IX, 6) .

PL 10, 111C

我々が理由を示すべきは、神の言葉についてではなく、我々自身の理解についてだからである。神はノアに、多くの命令のうちにこう語る。「人の血を流す者は、その血のために、その者の魂が流される。私が人を神の像に従って作ったからである」(創世記9:6)。

De Trinitate libri XII 4.19.3

3

Etiam hic distinguitur exemplum, opus, operans. Deus testatur se ad imaginem Dei hominem fecisse. Cum faciendus homo est, quia de se, neque ad se loquebatur, dixit ad imaginem nostram: cum autem factus homo est, Fecit Deum hominem ad imaginem Dei.

PL 10, 112A

ここでもまた、範型と、業と、働く者が区別される。神は、自らが人を神の像に従って作ったと証しする。人が作られようとするとき、彼は自分自身について、自分に向かってではなく語っていたので、「我々の像に従って」と言い、人が作られたときには、「神〔底本は Deum。Deus と読む〕は人を神の像に従って作った」と言った。

De Trinitate libri XII 4.19.4

4

Non ignoravit utique verbi proprietatem, si sibi ipse loqueretur, ut diceret, Feci ad imaginem meam. Dixerat enim ad demonstrandam naturae unitatem, Faciamus ad nostram.

PL 10, 112A

もし彼が自分自身に語っていたのなら、「私は私の像に従って作った」と言うべき言葉の固有性を、彼が知らなかったはずはない。だが彼は、本性の一体性を示すために、「我々の像に従って作ろう」と言っていたのである。

De Trinitate libri XII 4.19.5

5

Neque rursum confudit de solitario ac non solitario intelligentiam: cum hominem Deus faciens, ad imaginem Dei fecerit.

PL 10, 112A

また彼は、独りの者と独りでない者についての理解を混同することもなかった。神は人を作りながら、神の像に従って作ったのである。