De Trinitate libri XII 11.8.1
Infirmum volunt, cui idem ac nobis Deus et pater, cui sit subjectus. --Inter caeteras enim impietates suas etiam hoc dicto Domini uti haeretici solent: Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17) : ut per id, quod pater ejus pater eorum est et Deus ejus Deus eorum est, in natura Dei non sit: dum hoc caeteris profitetur Deum patrem esse, quod sibi sit; cessante privilegio in communione et naturae et nativitatis, per quam et Deus sit natus, et Filius sit.
PL 10, 404A彼らは、彼が弱い者だと言う。彼にとっても、我々にとってと同じ神であり父があり、その者に彼が服しているからだと。――異端者たちは、その他の不敬虔と並んで、主のこの言葉をも用いるのが常である。「私は、私の父、また汝らの父のもとへ、私の神、また汝らの神のもとへ上る」(ヨハネ20:17)。彼の父が彼らの父であり、彼の神が彼らの神であることにより、彼は神の本性のうちにはない、というのである。彼が、他の者たちにとっても、自分にとってと同じ意味で父なる神であると告白している以上、本性と誕生の共有において特権は消え、その誕生によって彼が神として生まれ、子でもあるという特権もなくなる、と。
De Trinitate libri XII 11.8.2
Teneant quoque etiam illud Apostoli: Cum autem dixerit, omnia subjecta sunt, absque eo qui subjecit ei omnia.
PL 10, 404B使徒のこの言葉をも彼らは掲げるがよい。「しかし『万物が服従させられた』と言うとき、万物を彼に服従させた者は除かれている」。
De Trinitate libri XII 11.8.3
Cum autem subjecta ei fuerint omnia, tunc ipse subjectus erit ei qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 26, etc.) : ut quia subjectio illa infirmis naturae contestatio esse existimabitur, non sit in paternae naturae virtute, quem naturalis infirmitas, naturae potioris subjecerit potestati.
PL 10, 404B「しかし万物が彼に服従させられたとき、そのとき彼自身も、万物を自らに服従させた者に服従するであろう。神がすべてにおいてすべてとなるためである」(一コリント15:26以下)。この服従は弱い本性の証言だと見なされるのだから、本性的な弱さによって、より優れた本性の権力に服させられた者は、父の本性の力のうちにはない、というのである。
De Trinitate libri XII 11.8.4
Sumant autem omnis impietatis suae hanc tamquam munitissimam et inexpugnabilem defensionem, ad veritatem nativitatis abolendam: ut quia per subjectionem Deus non est; et per communem sibi atque nobis Deum atque patrem in communione sit creaturae; ipse quoque ex Deo creatio sit potius, quam generatio; quia creatio ex nihilo subsistat, generatio vero naturalem habeat nativitatis auctorem.
PL 10, 404Bそして彼らは、これを自らのあらゆる不敬虔の最も堅固で難攻不落の防壁として取るがよい。誕生の真理を廃するためである。すなわち、服従によって彼は神ではなく、また自分にも我々にも共通の神であり父によって、被造物との共有のうちにあるのだから、彼自身も神からの生成というよりむしろ創造である。創造は無から存立し、生成は誕生の本性的な源を持つからだ、と。