ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber II, Caput VIII 第II巻 第VIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 57A · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 2.8.1

1

Filius quid sit, quid non sit. --Evecti de importuosis locis in altum turbato mari sumus, et nec regredi, nec progredi sine periculo licet: plus tamen difficultatis in emetiendis est, quam emensis. Est Pater ut est, et ut est esse credendus est.

PL 10, 57A

子とは何であり、何でないか。――我々は港のない場所から、荒れた海の沖へと運び出されており、危険なしには引き返すことも進むこともできない。とはいえ、すでに渡りきったところよりも、これから渡るべきところのほうに、困難は大きい。父は、あるがままにある。そして、あるがままにあるものとして信じられねばならない。

De Trinitate libri XII 2.8.2

2

Filium mens consternatur attingere, et trepidat omnis sermo se prodere. Est enim progenies ingeniti, unus ex uno, verus a vero, vivus a vivo, perfectus a perfecto, virtutis virtus, sapientiae sapientia, gloria gloriae, imago invisibilis Dei, forma patris ingeniti.

PL 10, 57A

子に触れようとして、心は打ちのめされ、あらゆる語りは、自らを明かすことにおののく。子は、生まれざる者から出た子であり、一つから出た一つ、真なるものから出た真なるもの、生けるものから出た生けるもの、完全なものから出た完全なもの、力の力、知恵の知恵、栄光の栄光、見えない神の像、生まれざる父の形だからである。

De Trinitate libri XII 2.8.3

3

Quam autem progeniem opinabimur unigeniti ab ingenito? Clamat enim saepe numero Pater de coelis: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III, 17) .

PL 10, 57B

では我々は、生まれざる者からの独り子の出生を、どのようなものと考えようか。実際、父はしばしば天から叫ぶ。「これは私の愛する子、私が喜んでいる者である」(マタイ3:17)。

De Trinitate libri XII 2.8.4

4

Non est abscissio, aut divisio: impassibilis est enim ille qui genuit, et imago invisibilis Dei est ille qui natus est; et testatur: Quia Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38) .

PL 10, 57B

それは切断でも分割でもない。生んだ者は、受苦しえないからであり、生まれた者は、見えない神の像だからである。そして子は証言する、「父は私のうちにあり、私は父のうちにある」(ヨハネ10:38)。

De Trinitate libri XII 2.8.5

5

Non est assumptio: verus enim filius Dei est, et clamat: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) .

PL 10, 57B

それは身に受けたものではない。子は神の真の子だからであり、こう叫ぶからである。「私を見た者は、父をも見た」(ヨハネ14:9)。

De Trinitate libri XII 2.8.6

6

Sed neque esse ut caetera jussus est: namque Unigenitus ex uno est, et in se habet vitam, ut habet in se vitam ille qui genuit; ait enim: Sicut habet Pater vitam in semetipso, ita dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26) .

PL 10, 57B

しかしまた、ほかのものたちのように、存在せよと命じられたのでもない。独り子は一つから出たのであり、自らのうちに命を持つ。それは、生んだ者が自らのうちに命を持つのと同じである。子は言うからである。「父が自らのうちに命を持つように、そのように、子にも自らのうちに命を持つことを与えた」(ヨハネ5:26)。

De Trinitate libri XII 2.8.7

7

Sed neque pars Patris in Filio est; testatur enim Filius: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15) : et rursum: Et mea omnia tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10) ; et: Quaecumque habet Pater, dedit Filio; testatur et Apostolus: Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9) .

PL 10, 57B

しかしまた、父の一部が子のうちにあるのでもない。子は証言しているからである。「父のものはすべて、私のものである」(ヨハネ16:15)。また再び、「私のものはすべて汝のものであり、汝のものは私のものである」(ヨハネ17:10)。さらに、「父が持つものは何であれ、子に与えた」。使徒も証言する。「彼のうちに、神性の充満がすべて、体をもって宿っている」(コロサイ2:9)。

De Trinitate libri XII 2.8.8

8

Neque natura habet omnia esse, quod portio est. Perfectus autem a perfecto est: quia qui habet omnia, dedit omnia. Neque existimandus est non dedisse, quia habeat; vel non habere, quia dederit.

PL 10, 57C

また、本性として、部分であるものがすべてであることはない。ところが子は、完全なものから出た完全なものである。すべてを持つ者は、すべてを与えたからである。持っているからといって、与えなかったと考えられてはならず、与えたからといって、持っていないと考えられてもならない。