ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XII, Caput IV 第XII巻 第IV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 436A · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 12.4.1

1

Christus proprie creator nuncupatur. --Parumne arguit hanc falsiloquii impietatem, loquens in Paulo Christus Deus? Parumne demutatae veritatis mendacium damnat? Per Dominum enim Christum creata omnia sunt: et idcirco ei proprium nomen est ut creator sit.

PL 10, 436A

キリストは固有の意味で創造者と呼ばれる。――パウロのうちで語るキリスト、神は、この偽りの不敬虔を十分に咎めていないだろうか。変えられた真理の偽りを十分に断罪していないだろうか。主キリストを通してすべては造られたのであり、それゆえ、創造者であることが彼に固有の名なのである。

De Trinitate libri XII 12.4.2

2

Non cadit in eum efficientiae suae et natura et nuncupatio. Testis nobis est Melchisedech, creatorem coeli atque terrae Deum ita praedicans: Benedictus Abraham Deo summo, qui creavit coelum et terram (Gen. XIV, 19) .

PL 10, 436A

自らが働いて生み出したものの本性も名称も、彼には当てはまらない。メルキゼデクが我々の証人である。彼は天と地の創造者なる神をこう宣べて言う、「アブラハムは、天と地を造った、いと高き神に祝福された」(創世記14:19)。

De Trinitate libri XII 12.4.3

3

Testis est et Osee propheta dicens: Firmans coelum, et creans terram ego Dominus Deus tuus, cujus manus creaverunt omnem militiam coeli (Osee, XIII, 4). Testis et Petrus ita scribens: Quasi fideli creatori commendantes animas vestras (I Pet. IV, 19) .

PL 10, 436A

預言者ホセアも証人である、「天を固め、地を造る者、私は汝の神なる主である。その手が天の全軍を造った」(ホセア13:4)。ペトロも証人であり、こう書いている、「忠実な創造者に、汝らの魂を委ねる者として」(一ペトロ4:19)。

De Trinitate libri XII 12.4.4

4

Quid operis nomen opifici imponimus? Quid nostris Deum cognominamus? Creator noster est, creator omnis militiae coelestis est.

PL 10, 436A

なぜ我々は、職人に、その作品の名を付けるのか。なぜ神を、我々自身の名で呼ぶのか。彼は我々の創造者であり、天の全軍の創造者である。