ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber V, Caput XIV 第V巻 第XIV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 137A · 3 sectiones

De Trinitate libri XII 5.14.1

1

Qui Deus est, Deus verus est. --Et primum quaero, quid significationis habeat Deus verus et non Deus verus? non enim verbi hujus apprehendo rationem, si dicatur mihi, Ignis est, sed non est verus ignis; aut aqua est, sed non est vera aqua: et quaero, in quo ejusdem generis veritas a generis ejusdem veritate dissentiat?

PL 10, 137A

神である者は真の神である。――まず私は問う。「真の神」と「真の神でないもの」にはどんな意味があるのか。「火ではあるが真の火ではない」とか、「水ではあるが真の水ではない」と言われても、私はこの語の理を把握できない。そして私は問う、同じ類の真理は、同じ類の真理と、どの点で食い違うのか。

De Trinitate libri XII 5.14.2

2

Quod enim ignis est, non potest esse ne verus sit: nec natura manens eo potest carere quod vera est. Perime aquae, quod aqua est: et per id poteris abolere ne vera sit. Caeterum si aqua maneat, etiam in eo necesse est persistat ut vera sit.

PL 10, 137B

火であるものが、真でないということはありえない。本性がとどまる限り、真であることを欠くことはありえない。水から、水であることを取り去ってみよ。そうすれば、それによって真であることを消し去ることもできるだろう。しかし水がとどまるなら、真であることにもとどまらざるをえない。

De Trinitate libri XII 5.14.3

3

Potest ita demum natura perire, si non sit: verum non potest non vera esse, si maneat. Aut Deus verus est filius Dei, ut Deus sit; aut si non est verus Deus, non potest etiam id esse quod Deus est: quia si natura non sit, naturae non competit nomen; si autem naturae in eo nomen est, non potest ab eo veritas abesse naturae.

PL 10, 137B

本性が滅びるのは、存在しなくなる場合に限られる。真なるものは、とどまる限り、真でないということはありえない。神の子は、神である以上、真の神であるか、あるいは真の神でないなら、神であるものでもありえないかである。本性がなければ、本性の名は当てはまらず、しかし彼に本性の名があるなら、彼から本性の真理が欠けることはありえないからである。