De Trinitate libri XII 9.73.1
Diem non potuit aliquando nescire. Filii cum Patre natura una. --Hoc idcirco demonstratum a nobis est, ne aut Deus post silentium locutus ad Filium, aut Filius post ignorationem scire existimaretur: sed intelligentiam nostram naturae nostrae esse significationibus instruendam, quae demonstrari aliquid nisi per loquentem non intelligeret, et non nesciri aliquid nisi sciendo non existimaret.
PL 10, 339B彼が日を知らないことは、いつであれありえなかった。子は父とともに一つの本性である。――我々がこれを示したのは、神が沈黙ののちに子に語る、あるいは子が無知ののちに知る、と考えられないためである。むしろ、我々の理解は、我々の本性の意味づけによって教えられるべきだからである。我々の本性は、語る者によらなければ何かが示されるとは理解せず、知ることによらなければ何かが知られないことがないとは考えない。
De Trinitate libri XII 9.73.2
Filius itaque diem idcirco, quia tacet, nescit: et Patrem solum idcirco scire ait, quia solus uni sibi non tacet. Sed non exspectat, ut dixi, has naturae difficultates, ut tunc sciat cum ignorare destiterit, ut tunc audiat cum loqui Pater coeperit.
PL 10, 339Bそれゆえ、子が日を知らないのは、黙っているからである。また、父のみが知ると言うのは、父のみが、ただ彼一人には黙らないからである。しかし、私が述べたように、彼は、知らなくなったそのときに知る、父が語り始めたそのときに聞く、というような、本性のこれらの困難を待つのではない。
De Trinitate libri XII 9.73.3
Naturae suae cum eo, tamquam unigeniti, unitatem non ambigue docuit dicens: Omnia, quae Patris sunt, mea sunt.
PL 10, 339B彼は、自らの本性が、独り子として父とともに一体であることを、曖昧でなく教えた。「父のものはすべて、私のものである」。
De Trinitate libri XII 9.73.4
Non enim ille nunc de obtinendo locutus est; quia aliud est extrinsecus subsistentia sua esse, aliud est in suis atque ipsum se esse: quorum unum est possidere coelum, terras, mundumque totum, aliud est se ipsum in his significare quae sua sunt, sua autem ita, non tamquam externa subjaceant, sed quod ex suis ipse subsistat.
PL 10, 340A彼は、獲得することについて語ったのではないからである。自らの外から存立するものとして自分のものがあることと、自らのものの中に自身がいることとは、別のことである〔aliud est extrinsecus subsistentia sua esse の構文は定かでない〕。天と地と世界全体を所有することは、自らのものにおいて自らを示すこととは別であり、それらが自分のものであるのは、外のものとして従属しているのではなく、彼自身が自らのものから存立しているという仕方でである。
De Trinitate libri XII 9.73.5
Nunc ergo cum omnia, quae Patris sunt, sua sunt; divinitatis significat naturam, non obtentorum communionem.
PL 10, 340A今、父のものがすべて彼のものであるなら、それは神性の本性を意味するのであって、得たものの共有を意味するのではない。
De Trinitate libri XII 9.73.6
Nam ad id, quod de suo accepturum sanctum Spiritum loquebatur, ait, Omnia, quae Patris sunt, mea sunt; et ideo dixi, de meo accipiet: ut dum de suo accipit, non etiam non de Patris accipere existimaretur; vel cum de Patris sumeret, non etiam non de suo sumere intelligeretur.
PL 10, 340A聖なる霊が彼のものから受けると語っていたことについて、彼は言った。「父のものはすべて私のものである。それゆえ私は、『彼は私のものから受ける』と言った」。それは、彼のものから受けるとき、父のものから受けないと考えられないようにするためであり、あるいは父のものから受けるとき、彼のものから受けないと理解されないようにするためである。
De Trinitate libri XII 9.73.7
Neque enim de creaturis sumebat Spiritus sanctus, qui Dei Spiritus est; ut ex his videatur accipere, quia ea omnia Dei sunt.
PL 10, 340A神の霊である聖なる霊は、被造物から受けていたのではないからである。すべてが神のものであるがゆえに、それらから受けるのだと見えるようなことはない〔ut ex his videatur accipere, quia … の取り方は定かでない〕。
De Trinitate libri XII 9.73.8
Sed non ideo omnia, quae Patris sunt, sua sunt, ut quod sumit ex Filio, ne etiam non de Patris sumere videretur; cum omnia, quae Patris essent, esse intelligerentur et Filii.
PL 10, 340Bしかし、父のものがすべて彼のものであるのは、彼が子から受けるものについて、父からも受けないと見えないようにするためではない〔否定の掛かり方が定かでなく、逐語的に訳した〕。父のものはすべて、子のものでもあると理解されるからである。