ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput XXXV 第IX巻 第XXXV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 307A · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 9.35.1

1

Nec locus est, ut Christus aliud a Deo credatur. --Quid nunc, rogo, stultitiae tuae sensu Christo deputas, haeretice, ut esse credatur; et Christo, qui vitam aeternam tribuit, qui honorificandus a Patre Patrem honorificavit, qui mundum vicit, qui solus relinquendus non solus est, sed secum habet Patrem, qui a Deo exivit atque a Patre venit?

PL 10, 307A

キリストが神とは別のものと信じられる余地はない。――異端者よ、いま私は問う。汝は、汝の愚かさの理解によって、キリストに、何であると信じられるよう帰するのか。永遠の命を与える者、父に敬われるべき者でありながら父を敬った者、世に勝った者、独りにされるべき者でありながら独りではなく、父を自らとともに持つ者、神から出て父から来た者に対して。

De Trinitate libri XII 9.35.2

2

Quid ei in tantis Dei virtutibus nato naturae ac veritatis imperties? Solum enim verum Deum patrem inutiliter credimus, nisi credamus et quem misit Jesum Christum. Quid haeres? quid Christus confitendus sit doce.

PL 10, 307B

これほどの神の力ある業のうちに生まれた彼に、汝は本性と真実のどれを分け与えるのか。唯一の真の神である父を信じても、その父が遣わしたイエス・キリストを信じないなら、我々は無益に信じているからである。なぜためらうのか。キリストが何であると告白されるべきかを、教えよ。

De Trinitate libri XII 9.35.3

3

Nam qui quae scripta sunt negas, quid restat, nisi ut quae non scripta sunt credas? O infelix voluntas, et veritati obnitens falsitas!

PL 10, 307B

書かれたことを否定する者に、何が残るか。書かれていないことを信じるほかに。ああ、不幸な意志、真理に逆らう偽りよ。

De Trinitate libri XII 9.35.4

4

Cum in fide et confessione veri Dei patris Christus unitus est, rogo qua fide verus Deus negatus creatura esse dicetur, cum fides nulla sit in solum verum Deum credidisse sine Christo?

PL 10, 307B

真の神である父の信と告白において、キリストが結ばれているとき、キリストなしに唯一の真の神を信じたことは、いかなる信でもないのに、否定された真の神が被造物であると言われるのは、いったいどんな信によるのか、私は問う。

De Trinitate libri XII 9.35.5

5

Sed angustum te, haeretice, et divini Spiritus incapacem, coelestium dictorum non adit sensus: et vipereo inspiratus errore, Christum verum Deum nescis in fide solius veri Dei ad vitae aeternitatem confitendum.

PL 10, 307B

しかし、異端者よ、汝は狭く、神の霊を受け入れえないので、天上の語りの理解は汝に及ばない。そしてまむしのような誤りに霊感されて、汝は、唯一の真の神への信において永遠の命へと告白されるべき、真の神キリストを知らないのである。