ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VIII, Caput XXV 第VIII巻 第XXV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 257C · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 8.25.1

1

In Spiritu Dei significatur Pater. Significatur Filius. Significatur et Spiritus sanctus. --In Spiritu autem Dei patrem Deum significari, ita existimo intelligi oportere, quod Spiritum Domini super se esse Dominus Jesus Christus professus sit, propter quod eum ungat, et mittat ad evangelizandum.

PL 10, 257C

神の霊によって父が示される。子が示される。また聖なる霊も示される。――神の霊によって父なる神が示されていると理解されるべきだと、私は思う。主イエス・キリストが、主の霊が自分の上にあり、そのゆえに主が自分に油を注ぎ、福音を告げるために遣わすと告白したからである。

De Trinitate libri XII 8.25.2

2

Paternae enim naturae virtus in eo manifestatur; naturae suae communionem in Filio etiam in carne nato per sacramentum spiritalis hujus unctionis ostendens (Matth., III, 17) , cum post consummati baptismi nativitatem tum haec quoque proprietatis significatio audita est, voce testante de coelo: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Ps. II, 7) .

PL 10, 257C

父の本性の力が、彼のうちに現れているからである。父は、肉において生まれた子においても、この霊的な塗油の秘義によって、自らの本性の交わりを示している(マタイ3:17)。完成された洗礼の誕生ののち〔post consummati baptismi nativitatem の取り方は定かでない。字義どおりに訳した〕、天からの声がこう証したとき、この固有性の標もまた聞かれたのである。「汝は私の子である。私は今日、汝を生んだ」(詩篇2:7)。

De Trinitate libri XII 8.25.3

3

Non enim vel ipse super se esse, vel sibi de coelis adesse, vel ipsum se cognominasse sibi filium intelligendus est: sed omnis haec fidei nostrae fuit demonstratio, ut sub perfectae ac verae nativitatis sacramento, unitatem naturae manentis in Filio, qui etiam homo esse coeperat, nosceremus.

PL 10, 257C

彼が自分の上にいるとか、天から自分のもとに臨むとか、自ら自分を子と呼んだとか、そのように理解してはならない。むしろこれはすべて、我々の信仰への証示であった。すなわち、完全で真実な誕生の秘義のもとで、すでに人となり始めていた子のうちにとどまる本性の一体性を、我々が知るためである。

De Trinitate libri XII 8.25.4

4

Et Patrem quidem in Dei Spiritu ita significari repertum est. Filium vero hoc modo demonstratum intelligimus, cum dicit: Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemones, utique appropiavit in vobis regnum Dei: se scilicet, id est, naturae suae potestate daemones ejicere demonstrans, qui non nisi Dei Spiritu ejici possint.

PL 10, 257C

父が神の霊において示されているのは、このとおりである。子がこの仕方で示されていると我々が理解するのは、彼がこう言うときである。「私が神の霊によって悪霊を追い出すなら、神の国は汝らのもとに来ているのだ」。すなわち彼は、自らが自らの本性の権力によって悪霊を追い出すことを示しているのであり、悪霊は神の霊によってでなければ追い出されえないのである。

De Trinitate libri XII 8.25.5

5

Est autem et in Spiritu Dei Spiritus paracleti significatio; neque solum prophetica, sed apostolica auctoritate, cum dicitur: Sed hoc est, quod dictum est per prophetam, Erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo in omnem carnem, et prophetabunt filii eorum et filiae eorum (Act. II, 16, seqq.) Et consummatum hoc totum fuisse in Apostolis docetur, cum misso Spiritu sancto omnes linguis gentium sunt locuti.

PL 10, 257C

また、神の霊のうちには、パラクレートスの霊の意味もある。それは預言者の権威によってだけでなく、使徒の権威によっても示される。こう言われているからである。「しかしこれは、預言者を通して語られたことである。終わりの日々に、と主は言う、私は私の霊を、すべての肉に注ぐ。彼らの息子たちも娘たちも預言する」(使徒言行録2:16以下)。そして、これらすべてが使徒たちにおいて成就したことは、聖なる霊が遣わされて、全員が諸国民の言葉を語ったことによって教えられる。