De Trinitate libri XII 11.42.1
De filii hominis gloria. --Dispensationem itaque gloriae hujus Apostolis suis absoluta verborum significatione demonstrans ait: Nunc glorificatus est filius hominis, et Deus glorificatus est in eo.
PL 10, 426B人の子の栄光について。――そこで主は、この栄光の経綸を、言葉の完全な意味をもって自らの使徒たちに示しつつ言う。「今、人の子は栄光を受け、神は彼において栄光を受けた。」
De Trinitate libri XII 11.42.2
Si Deus glorificatus est in eo, et Deus glorificavit eum in se, et Deus protinus glorificavit eum (Joan. XIII, 31 et 32) .
PL 10, 426B「神が彼において栄光を受けたのなら、神も彼を自らにおいて栄光化した。そして神は直ちに彼を栄光化した」(ヨハネ13:31、32)。
De Trinitate libri XII 11.42.3
Habemus primum gloriam filii hominis, deinde in filio hominis Dei gloriam, in eo quod dictum est: Nunc honorificatus est filius hominis, et Deus honorificatus est in eo.
PL 10, 426B我々はまず人の子の栄光を持ち、次に人の子における神の栄光を持つ。こう語られたことにおいてである。「今、人の子は誉れを受け、神は彼において誉れを受けた」。
De Trinitate libri XII 11.42.4
Hoc enim primum spectat ad corporis gloriam, quae ex naturae divinae consociatione gloriam mutuaretur.
PL 10, 426Bこれは第一に、体の栄光に関わる。その栄光は、神的本性との結びつきから栄光を借り受けるからである。
De Trinitate libri XII 11.42.5
Succedit deinde gloriae plenioris profectus, ex incremento indultae jam corpori gloriae capessendus: Si Deus honorificatus est in eo, et Deus honorificavit eum in se, et Deus protinus honorificavit eum (Joan., XIII. 32) .
PL 10, 427A次に、より充満した栄光への進展が続く。体にすでに与えられた栄光の増加から得られるものである。「神が彼において誉れを受けたのなら、神も彼を自らにおいて誉れあるものとした。そして神は直ちに彼を誉れあるものとした」(ヨハネ13:32)。
De Trinitate libri XII 11.42.6
Per hoc enim glorificavit eum Deus in se, quia jam in eo glorificatus sit Deus. Nam quod Deus in eo glorificatus est, ad corporis gloriam spectat, per quam Dei gloria intellecta per corpus est, gloria Dei per gloriam filii hominis intelligenda.
PL 10, 427A神が彼を自らにおいて栄光化したのは、すでに彼において神が栄光を受けたからである。神が彼において栄光を受けたということは、体の栄光に関わる。その栄光を通して、神の栄光が体を通して理解されたのであり、神の栄光は人の子の栄光を通して理解されねばならない。
De Trinitate libri XII 11.42.7
Quod vero quia glorificatus in eo Deus est, et ideo glorificavit eum Deus in se; per incrementum glorificati in eo Dei, glorificavit eum in se Deus, ut quia jam regnat in gloria, quae ex Dei gloria est, ipse exinde in Dei gloriam transeat.
PL 10, 427Aまた、彼において神が栄光を受けたがゆえに、それゆえ神が彼を自らにおいて栄光化したということについては、彼において栄光を受けた神の増加によって、神が彼を自らにおいて栄光化した。すなわち、彼はすでに神の栄光に由来する栄光のうちで王として支配しているので、そこから自ら神の栄光へと移るためである。
De Trinitate libri XII 11.42.8
In se enim eum Deus glorificavit, id est, in ea natura qua Deus est quod est: ut sit Deus omnia in omnibus, toto jam in Deum ex ea qua homo est dispensatione mansuro.
PL 10, 427A神が彼を自らにおいて栄光化したとは、すなわち、神が神としてあるところのその本性において、ということである。神がすべてにおいてすべてとなるために、人である経綸から、彼全体がすでに神のうちにとどまるようになるのである。
De Trinitate libri XII 11.42.9
Nec sane de tempore tacuit dicens: Et Deus glorificavit eum in se, et Deus protinus glorificavit eum (Ibidem): ut quia prodeunte ad proditionem Juda gloriam, quae sibi post passionem consecutura resurrectione futura esset, significasset in praesens; eam, qua in se eum Deus glorificaturus esset, in posterum reservaret; Dei in eo gloria per virtutem resurrectionis ostensa, ipso vero in Dei gloriam, id est, in Deum omnia in omnibus ex subjectionis dispensatione mansuro.
PL 10, 427Bまた彼は時についても黙さなかった。「神は彼を自らにおいて栄光化した。そして神は直ちに彼を栄光化した」(ヨハネ13:32)と言うことで。それは、ユダが裏切りに出て行くときに、受難ののち復活によって自らに続いて来るはずの栄光を、今の時について示していたが、神が彼を自らにおいて栄光化するその栄光を、のちのために取っておいたからである。復活の力によって、彼における神の栄光が示され、彼自身は神の栄光のうちに、すなわち服従の経綸によってすべてにおいて神となる者として、とどまるのである。