ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber I, Caput XXXVI 第I巻 第XXXVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 48B · 1 sectio

De Trinitate libri XII 1.36.1

1

Liber XII quae de Spiritu sancto confitenda sunt aperit. --Dehinc consequens visum est, creationis nomine a fide, quae nobis de unigenito Deo est, repudiato, ea quoque quae confessioni sancti Spiritus congrua ac religiosa essent, docere: ut jam confirmatis longo anteriorum libellorum diligentique tractatu, nihil de totius fidei absolutione deesset, cum amotis vitiosarum praedicationum etiam de opinione Sancti Spiritus irreligiositatibus, illaesum atque incontaminatum regenerantis Trinitatis sacramentum intra definitionem salutarem apostolica atque evangelica auctoritas contineret: neque jam per sensus humani sententiam Spiritum Dei inter creaturas quisquam auderet referre, quem ad immortalitatis pignus, et ad divinae incorruptaeque naturae consortium sumeremus.

PL 10, 48B

第12巻は、聖なる霊について告白されるべきことを明らかにする。――次いで、独り子なる神についての我々の信仰から造るという名を退けたうえで、聖なる霊の告白にふさわしく敬虔なことがらをも教えることが、続く務めと思われた。それは、先立つ諸巻の長く入念な論述によってすでに確立された以上、全体の信仰の完成に欠けるものがないためであり、聖なる霊についての意見の不敬虔も、悪しき宣べ伝えのそれも取り除かれたのち、再生させる三位一体の秘義を、傷つかず汚されない形で、救いにかなう定義のうちに、使徒と福音の権威が保つためである。また、人間の理解の意見によって、我々が不死の担保として、神的で朽ちざる本性の交わりとして受けた神の霊を、被造物のうちに数え入れようとする者がもはやいないためである。