De Trinitate libri XII 1.29.1
Liber nonus. Argumenta contra Christi divinitatem. --Parum est autem, in rebus ad salutem maxime necessariis, sola ea ad satisfactionem fidei afferre, quae propria sunt: quia plerumque blandientes sensum fallant dictorum nostrorum inexploratae assertiones, nisi etiam propositionum adversarum demonstratae inanitates, fidem nostram in eo ipso, quod ipsae ridiculae esse arguantur, affirment.
PL 10, 42D第九巻。キリストの神性に反対する論拠。――救いに最も必要な事柄において、固有のことがらだけを持ち出して信仰を満足させるのでは足りない。我々の言葉の吟味されない主張は、しばしば、耳あたりよく理解を欺くからである。反対の命題の空しさが示され、その空しさそのものが滑稽であると論証されることによって、我々の信仰がまさにその点で確かめられるのでなければならない。
De Trinitate libri XII 1.29.2
Nonus itaque liber totus in repellendis iis, quae ad infirmandam unigeniti Dei nativitatem ab impiis usurpantur, intentus est: qui dispensationis occulti a saeculis mysterii immemores, evangelica fide Deum atque hominem praedicari non recordentur.
PL 10, 43Aそれゆえ第九巻は、全体が、不敬な者たちが独り子なる神の誕生を弱めるために用いる論を退けることに向けられている。彼らは、世々から隠されていた奥義の経綸を忘れ、福音の信仰によって神であり人であることが宣べ伝えられているのを思い出さない。
De Trinitate libri XII 1.29.3
Namque cum Deum esse Dominum nostrum Jesum Christum, et similem Deo esse et aequalem ut Deum filium Deo patri, natum ex Deo, et secundum nativitatis proprietatem in veritate Spiritus ( hoc est, divinitatis) subsistere negant; his niti dictorum dominicorum professionibus solent: Quid me dicis bonum?
PL 10, 43Aすなわち、我々の主イエス・キリストが神であること、神の子として父なる神に似ており等しいこと、神から生まれたこと、誕生の固有性に従って霊の(すなわち「神性の」)真実において存立していることを彼らが否定するとき、彼らは主の言葉の次の告白に拠ろうとするのが常である。「なぜ私を善いと言うのか。」
De Trinitate libri XII 1.29.4
Nemo est bonus nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19) ; ut cum dici se bonum coarguat, et non nisi bonum Deum unum esse testetur; et extra bonitatem Dei sit, qui bonus est, et in Dei non sit veritate, qui unus est.
PL 10, 43A「神ただ一人のほか、だれも善い者はいない」(ルカ18:19)。彼が自分が善いと呼ばれることを咎め、善い神は唯一だけだと証言するなら、彼は、善い者である神の善の外にあり、唯一である神の真実のうちにない、ということになる〔と彼らは言う〕。
De Trinitate libri XII 1.29.5
Quibus dictis etiam haec ad impietatis suae argumenta connectunt: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) : ut solum verum Deum confessus Patrem, nec verus ipse, nec Deus sit; quia solius Dei veri exceptio, significatae proprietatis non excedat auctorem.
PL 10, 43Bこれらの言葉に、彼らは次のことも、自分たちの不敬虔の論拠として結びつける。「永遠の命とは、汝を唯一の真の神と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである」(ヨハネ17:3)。父を唯一の真の神と告白した者自身は、真でも神でもないことになる。「唯一の真の神」という限定は、示された固有性の持ち主〔父〕を超えて及ばないからである〔と彼らは言う〕。
De Trinitate libri XII 1.29.6
Non ambigue autem hoc ab eo dictum esse intelligendum, quia idem dixerit: Non potest Filius facere ab se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19) : ut cum nihil nisi de exemplo operis possit operari, naturae in eo intelligatur infirmitas; quia nequaquam sit omnipotentiae comparandum, quod alienae operationis subjectum est necessitati; et ratio intelligentiae hoc suadeat, in omnibus a se posse et non posse, differre.
PL 10, 43B〔彼らは主張する。〕これが彼によって曖昧でなく言われたと理解すべきである、同じ者が次のようにも言ったのだから、と。「子は、父が行うのを見たことのほか、自分からは何も行うことができない」(ヨハネ5:19)。手本に基づく働きでなければ何も働けないなら、その者のうちに本性の弱さが理解される。他者の働きの必然に従属するものは、全能とは比較されえないからであり、理解の理も、すべてにおいて自分から可能であることと不可能であることは異なると説くからである。
De Trinitate libri XII 1.29.7
Differre autem eo usque, ut de patre Deo haec ita professus sit: Pater major me est (Joan. XIV, 28) et cesset in professione absoluta adversandi calumnia; quia impiae vesaniae sit honorem ac naturam Dei tribuere abnuenti.
PL 10, 43Cさらに、その違いは、父なる神について次のように告白したほどにまで及ぶ。「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)。無条件の告白によって、反対する中傷は止む。神の名誉と本性を、それを拒む者に与えるのは、不敬虔な狂気だからである。
De Trinitate libri XII 1.29.8
Omni autem modo in tantum eum a proprietate veri Dei abesse, ut etiam testatus haec fuerit: De die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli in coelis, neque Filius, nisi Pater solus (Marci XIII, 32): ut cum Filius nesciat quod Pater solus sciat, longe alienus sit nesciens a sciente; quia natura ignorationi obnoxia, non sit ejus virtutis et potestatis, quae a dominatu ignorationis excepta sit.
PL 10, 43Cあらゆる仕方において、彼は真の神の固有性から遠く隔たっており、次のように証言したほどである。「その日、その時刻については、だれも知らない。天の天使たちも、子も知らず、ただ父だけが知る」(マルコ13:32)。子は、父だけが知ることを知らないのなら、知らない者は知る者からはるかに他のものである。無知に服する本性は、無知の支配から除かれたような力と権力のものではないからである。