De Trinitate libri XII 2.4.1
Haereticorum doctrinae novae, Sabellii, Hebionis, Arianorum, Pneumatomachorum. --Haec igitur licet mutare de eo quod sint nullo modo possint, afferunt tamen doctrinas novas et humana commenta: ut Sabellius Patrem extendat in Filium, idque nominibus potius confitendum putet esse quam rebus, cum ipsum sibi Filium, ipsum proponat et Patrem: ut Hebion omne initium filio Dei ex Maria concedens, non ex Deo hominem, sed ex homine Deum proferat; neque subsistens antea quod in principio apud Deum erat Deus Verbum virgo susceperit, sed carnem genuerit per verbum; quia in Verbo antea, non existentis unigeniti Dei naturam dicat, sed sonum vocis elatum: ut aliqui hujus nunc temporis praedicatores, qui ex nihilo atque a tempore formam et sapientiam et virtutem Dei provehunt; ne si ex Patre sit Filius, Deus sit imminutus in Filium; solliciti nimium, ne Patrem Filius ab eo natus evacuet: atque idcirco Deo in filii creatione subveniant, eum ex non exstantibus comparando, ut intra naturae suae perfectionem Pater, quia nihil ex eo sit genitum, perseveret.
PL 10, 52B異端者たちの新しい教え、サベリオス、エビオン、アレイオス派、聖なる霊に敵対する者たちの教え。――それゆえ、これら〔父・子・霊〕は、それが何であるかについて、いかにしても変えられえないにもかかわらず、彼らは新しい教えと人間の作り事を持ち出す。すなわち、サベリオスは、父を子にまで引き延ばし、そしてそれは事実においてよりもむしろ名において告白されるべきことだと考え、同じ者が自らにとって子であり、同じ者が父でもあると立てる。エビオンは、神の子にすべての始まりをマリアから認め、神から人ではなく、人から神を生み出す。初めに神のもとにあった神なる言葉が、以前から実在していた者としておとめに受けられたのではなく、おとめは言葉によって肉を生んだのだと言う。それは、言葉のうちに以前あったのは、存在していなかった独り子なる神の本性ではなく、発せられた声の響きだと言うからである。さらに、今の時代の説教者たちの一部も同様であって、彼らは無から、また時から、神の形と知恵と力をもたらす。もし子が父から出るなら、神が子へと減らされるのではないかと恐れ、彼から生まれた子が父を空しくしてしまうことを過度に案じるのである。それゆえ彼らは、子の創造において神を助け、子を存在しないものから調達して、父が、自分から何も生まれていないのだから、自らの本性の完全さの内にとどまるようにする。
De Trinitate libri XII 2.4.2
Jam vero quid mirum, ut de Spiritu sancto diversa sentiant, qui in largitore ejus creando, et demutando, et abolendo tam temerarii sint auctores? atque ita dissolvant perfecti hujus sacramenti veritatem, dum substantias diversitatum in rebus tam communibus moliuntur: Patrem negando, dum Filio quod est filius adimunt; Spiritum sanctum negando, dum et usum et auctorem ejus ignorant.
PL 10, 53Aまして、聖なる霊について異なる考えを抱くのに、何の不思議があろうか。霊を授ける者を造り、変え、廃することについて、これほど無謀な提唱者となる者たちなのだから。こうして彼らは、この完全な秘義の真理を解体する。これほど共通のものごとにおいて、実体の相違を企てるのである〔substantias diversitatum は字義どおりには「相違の実体」。実体の相違と解した〕。子から、子であるところのものを奪って、父を否定し、聖なる霊の用も源も知らずに、聖なる霊を否定する。
De Trinitate libri XII 2.4.3
Ita et imperitos perdunt, dum rationem praedicationis hujus affirmant; et audientes fallunt, dum naturam nominibus adimunt, quia nomina non possunt auferre naturae.
PL 10, 53Bこうして彼らは、この宣教の理を主張しつつ、無知な者たちを滅ぼす。また、本性から名を取り去ることはできないので、名から本性を奪って、聞く者たちを欺く。
De Trinitate libri XII 2.4.4
Praetermitto reliqua humani periculi nomina, Valentinos, Marcionitas, Manichaeos pestesque caeteras, quae interdum imperitorum mentes occupant, et ipso contagio conversationis inficiunt: fitque omnium lues una, dum in audientium sensum praedicantium morbus infunditur.
PL 10, 53B人間にとって危険なほかの名、ウァレンティノス派、マルキオン派、マニ教徒、その他の疫病は、言わずにおく。それらは時に無知な者たちの心を占め、交わりの感染そのものによって染める。説く者たちの病が聞く者たちの理解に注ぎ込まれるうちに、すべての者に共通の、一つの疫病となる。