De Trinitate libri XII 3.21.1
Si possent, Dei opera omnia turbarent. --Et omnia quidem insuper mundi opera adesse nobis in testimonium possent, ne ambigere de Dei rebus atque virtutibus fas crederemus.
PL 10, 89Aもしできるなら、人は神のあらゆる業を乱すであろう。――そのうえ、世界のあらゆる業が、我々のもとに証しとして立ちうるのであり、それは、神のことがらと力について疑うことが許されると、我々が思うことのないためである。
De Trinitate libri XII 3.21.2
Sed in ipsam veritatem infidelitas nostra procurrit, et violenti in excidium Dei potestatis irrumpimus.
PL 10, 89Aしかし我々の不信仰は、真理そのものへと突進し、我々は暴力をもって、神の権力の破壊へと突入する。
De Trinitate libri XII 3.21.3
Si liceret, corpora et manus ad coelum elevaremus, solem astraque caetera annuis cursus sui limitibus proturbaremus, permisceremus decessus Oceani et accessus, fluenta etiam fontium inhiberemus, et naturas fluminum referremus, concuteremus fundamenta terrae, et toto in haec opera Dei parricidio desaeviremus.
PL 10, 89Bもし許されるなら、我々は体と手を天へと上げ、太陽とほかの星々を、年ごとの運行の境から追い散らして乱し、大洋の退潮と満潮を混ぜ合わせ、泉の流れさえせき止め、川の本性を逆戻りさせ、大地の基を揺さぶり、親殺しの狂気のかぎりを尽くして、神のこれらの業に対して荒れ狂うであろう。
De Trinitate libri XII 3.21.4
Sed bene, quod nos intra hanc modestiae necessitatem natura corporum detinet. Certe non fallimus, quid, si liceret, essemus facturi. Namque quia possumus, profanae voluntatis audacia naturam veritatis convellimus, et bellum dictis Dei comparamus.
PL 10, 90Aしかし幸いなことに、体の本性が我々をこの慎みの必然のうちに留めている。確かに我々は、もし許されるなら何をしようとしているかを、偽ってはいない。というのも、我々はできるがゆえに、涜れた意志の大胆さによって真理の本性を引き裂き、神の言葉に対して戦いを構えているからである。