De Trinitate libri XII 6.36.1
Petrus filium Dei confessus rerum credidit. Tunc primum eum agnovit Deum. Ubi didicerit. --Non est evangelica et apostolica fides, filium Dei nomine potius quam natura credidisse.
PL 10, 186Aペトロは、神の子を告白して、事実を信じた。そのとき初めて彼を神と認めた。どこで学んだか。――神の子を、本性によってではなく名によって信じたというのは、福音と使徒の信仰ではない。
De Trinitate libri XII 6.36.2
Si enim adoptionis haec nuncupatio est, et non idcirco filius est, quia exierit a Deo; quaero unde beatus Simon Bar Jona est confessus, Tu es Christus filius Dei vivi (Matth. XVI, 16) ? anne cum omnibus potestas sit per sacramentum regenerationis in filios Dei nasci?
PL 10, 186A実際、もしこの呼称が養子縁組のものであり、彼が神から出たがゆえに子であるのではないなら、私は問う。幸いなるシモン・バルヨナは、何によって「汝は生ける神の子キリストである」(マタイ16:16)と告白したのか。あるいは、再生の秘義によって神の子らとして生まれる権力が、すべての者にあるとでも言うのか。
De Trinitate libri XII 6.36.3
Si secundum hanc nuncupationem filius Dei Christus est: interrogo quid illud sit, quod Petro non caro neque sanguis revelavit, sed Pater qui in coelis est (Ibid. 17) ? Generalis professio quid habet meriti? aut quae revelationis est gloria in publica conscientia?
PL 10, 186Aもし、この呼称に従ってキリストが神の子であるなら、私は問う。肉も血もではなく、天にいる父がペトロに啓示した、あのこと(マタイ16:17)とは何か。一般的な表明にどんな功があるか。公けの良心において、啓示の栄光とは何か。
De Trinitate libri XII 6.36.4
Si ex adoptione filius est; unde haec in Petro beata confessio est, hoc Filio deferenti quod est commune sanctorum? Ultra humanam autem intelligentiam se fides apostolica protendit.
PL 10, 186Aもし養子による子であるなら、聖徒たちに共通のことを子に帰しているだけなのに、ペトロにおけるこの告白がなぜ幸いなのか。だが使徒の信仰は、人間の理解を超えて伸びている。
De Trinitate libri XII 6.36.5
Audierat utique frequenter, Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit (Matth. X, 40) .
PL 10, 186B彼は当然、しばしば聞いていた。「汝らを受け入れる者は私を受け入れ、私を受け入れる者は、私を遣わした者を受け入れる」(マタイ10:40)。
De Trinitate libri XII 6.36.6
Missum ergo jam non ignorabat: et quem missum non ignorabat, audierat profitentem, Omnia mihi tradita sunt a Patre, et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius (Matth. XI, 25) .
PL 10, 186Bしたがって彼は、もはや遣わされたことを知らないではなかった。そして、遣わされたことを知らないではなかった者について、彼は、「すべては私の父から私に授けられた。子を知る者は父のほかになく、父を知る者は子のほかにない」と表明するのを聞いていた(マタイ11:25)。
De Trinitate libri XII 6.36.7
Quid istud est quod nunc Petro Pater revelat, quod beatae confessionis gloriam sumit? Numquid patris nomen et filii nesciebat? Atquin frequenter audierat. Sed loquitur quod nondum vox humana protulerat, Tu es Christus filius Dei vivi.
PL 10, 186Bでは、今、父がペトロに啓示するこれ、幸いな告白の栄光を担うこれは何か。彼は、父と子の名を知らなかったのか。しかるに、しばしば聞いていた。だが彼は、人間の声がまだ発したことのないことを語る。「汝は生ける神の子キリストである」。
De Trinitate libri XII 6.36.8
Nam tametsi in corpore manens Dei se filium esset professus; tamen apostolica fides nunc primum naturam in eo divinitatis agnovit.
PL 10, 186B実際、彼が体にとどまりながら自らを神の子と表明していたとしても、使徒の信仰は、今初めて、彼のうちに神性の本性を認めたのである。
De Trinitate libri XII 6.36.9
Neque enim Petro tantum ex confesso honore laus reddita est, sed ex agnitione mysterii: quia non Christum solum, sed Christum Dei filium esse confessus est. Nam utique ad confessionem honoris suffecerat dixisse: Tu es Christus.
PL 10, 186C実に、ペトロに賛辞が返されたのは、告白された栄誉のゆえだけではなく、奥義の認識のゆえである。彼は、キリストだけでなく、キリストが神の子であることを告白したからである。というのも、栄誉の告白には、「汝はキリストである」と言えば足りたはずだからである。
De Trinitate libri XII 6.36.10
Sed inane fuerat, Christum ab eo confessum fuisse, nisi Dei filium confiteretur. In eo enim quod ait, Tu es, virtutem et proprietatem naturalis veritatis explicuit.
PL 10, 186Cだが、彼がキリストを告白しても、神の子を告白しなければ、それは空しかったであろう。実に、「汝は〜である」と言うことにおいて、彼は本性的な真実の力と固有性を展開したのである。
De Trinitate libri XII 6.36.11
Et Pater dicendo, Hic est filius meus (Matth. XVII, 5) , Petro revelavit ut diceret, Tu es filius Dei: quia in eo quod dicitur, Hic est, revelantis indicium est; in eo vero quod respondetur, Tu es, confitentis agnitio est.
PL 10, 186Cそして父は、「これは私の子である」(マタイ17:5)と言うことで、ペトロに、「汝は神の子である」と言うよう啓示した。「これは」と言われることには啓示する者の指示があり、「汝は」と答えられることには告白する者の認識があるからである。
De Trinitate libri XII 6.36.12
Super hanc igitur confessionis petram Ecclesiae aedificatio est (Vid. lib. II, n. 23, et cap. 16 in Matth. n. 7) . Sed sensus carnis et sanguinis, confessionis hujus intelligentiam non revelat.
PL 10, 186Cそれゆえ、この告白の岩の上に、教会の建築はある(第2巻第23節、『マタイ福音書注解』第16章第7節を見よ)。だが、肉と血の理解は、この告白の理解を啓示しない。
De Trinitate libri XII 6.36.13
Hoc est divinae revelationis sacramentum, Christum Dei filium non solum nuncupare, sed credere. Aut numquid nuncupatio potius quam natura Petro revelata est? Si nuncupatio; jam hanc a Domino frequenter audierat, esse se Dei filium confitente.
PL 10, 187Aこれが神の啓示の秘義である。キリストを神の子と呼ぶだけでなく、信じることである。それとも、ペトロに啓示されたのは、本性ではなく呼称だったというのか。もし呼称なら、彼は、主が自らを神の子であると告白するのを、すでにたびたび聞いていた。
De Trinitate libri XII 6.36.14
In quo ergo revelationis est gloria? Naturae scilicet, non nominis; cum frequentata nominis professio jam fuisset.
PL 10, 187Aでは、啓示の栄光は何にあるのか。すなわち、名ではなく本性にである。名の表明は、すでに頻繁になされていたのだから。