ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XII, Caput LIV 第XII巻 第LIV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 468B · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 12.54.1

1

Filius ex Patris substantia natus, adeoque secundus ab eo, sed aeternus et individuus. --Nativitas ejus ante aeterna tempora est. Si aliquid in rebus est, quod antevenit aeternitatem; erit aliquid profecto, quod sensum aeternitatis excedat.

PL 10, 468B

子は父の実体から生まれ、したがって父に次ぐが、永遠であり、分けられない。――彼の誕生は永遠の時の前にある。もし事物のうちに、永遠に先んじるものがあるなら、永遠の理解を超えるものが確かにあることになる。

De Trinitate libri XII 12.54.2

2

Tua enim res est, et Unigenitus tuus est: non portio; non protensio, non secundum efficientiarum opinionem nomen aliquod inane; sed filius, filius ex te Deo patre Deus verus, et a te in naturae tuae unitate genitus; post te ita confitendus, ut tecum: quia aeternae originis suae auctor aeternus es.

PL 10, 468B

彼は汝のものであり、汝の独り子である。部分でもなく、延長でもなく、働きについての見解に従った何かの空虚な名でもない。子であり、汝、父なる神から出た子であり、真の神であり、汝の本性の一体性において汝から生まれた者である。汝の後にあると告白されるべきであると同時に、汝と共にあると告白されるべき者である。汝は、彼の永遠の起源の永遠の源だからである。

De Trinitate libri XII 12.54.3

3

Nam dum ex te est, secundus a te est; dum vero tuus est, non separandus ab eo es: quia nec sine tuo fuisse confitendus aliquando es, ne aut imperfectus sine generatione, aut superfluus post generationem arguaris.

PL 10, 468B

というのは、彼は汝から出る限り汝に次ぎ、汝のものである限り、汝は彼から切り離されえないからである。汝は、かつて汝のものなしにあったと告白されてはならない。生成なしには不完全であり、生成の後には余計である、と論難されることのないためである。

De Trinitate libri XII 12.54.4

4

Atque ita ad id tantum nativitas proficit aeterna, ut unigeniti ante aeterna tempora ex te filii patrem te sciamus aeternum.

PL 10, 468C

こうして、永遠の誕生は、ただこのことのために役立つ。すなわち、永遠の時の前に汝から生まれた独り子の父が、永遠なる汝であることを、我々が知るためである。