ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber I, Caput XIX 第I巻 第XIX章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 38B · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 1.19.1

1

Comparatio ad divina nulla est perfecta. --Si qua vero nos de natura Dei et nativitate tractantes, comparationum exempla afferemus, nemo ea existimet absolutae in se rationis perfectionem continere.

PL 10, 38B

神的なものに対する比較は、どれも完全ではない。――もし我々が、神の本性と誕生を論じるなかで、比較の例を持ち出すことがあっても、だれもそれが、それ自体に絶対的な理の完全さを含んでいると考えてはならない。

De Trinitate libri XII 1.19.2

2

Comparatio enim terrenorum ad Deum nulla est: sed infirmitas nostrae intelligentiae cogit species quasdam ex inferioribus, tamquam superiorum indices quaerere; ut rerum familiarium consuetudine admonente, ex sensus nostri conscientia ad insoliti sensus opinionem educeremur (Haec memorantur lib. IV, n. 2) .

PL 10, 38B

地上のものと神との比較は存在しない。ただ、我々の理解の弱さが、より上のものの指標として、より低いものから何らかの姿を求めさせるのである。それは、なじみの事柄の習慣に教えられ、我々の理解の自覚から、慣れぬ理解の思いへと導かれるためである(これは第4巻第2節で言及される)。

De Trinitate libri XII 1.19.3

3

Omnis igitur comparatio homini potius utilis habeatur, quam Deo apta, quia intelligentiam magis significet, quam expleat: neque naturis carnis et spiritus, et invisibilium ac tractabilium coaequandis praesumpta reputetur, protestans et infirmitati se humanae intelligentiae necessariam, et ab invidia esse liberam non satisfacientis exempli.

PL 10, 38C

それゆえ、あらゆる比較は、神にふさわしいというより、人にとって有益なものと見なされるべきである。それは理解を完成させるより示すのだから。そして、肉と霊、見えないものと触れうるものの本性を等しくするために先取りされたものと考えられてはならない。比較は、人間の理解の弱さにとって必要であること、また十分な例でないという非難から自由であることを、みずから宣言している。

De Trinitate libri XII 1.19.4

4

Pergimus itaque de Deo locuturi Dei verbis, sensum tamen nostrum rerum nostrarum specie imbuentes.

PL 10, 38C

こうして我々は、神について語ろうとして、神の言葉によって進むが、我々の理解を、我々の事物の姿によって染めながら進む。