De Trinitate libri XII 5.39.1
Ex Jeremia idem evincitur. --Jeremias vero non dispari prophetiae virtute, indiscretae a Deo patre naturae unigenitum esse Deum ita docuit, dicens: Hic Deus noster est, et non deputabitur alter ad eum.
PL 10, 156B同じことが、エレミヤによっても証明される。――エレミヤは、異ならない預言の力によって、父なる神から区別されない本性の独り子が神であることを、こう教えた。「これは我々の神であり、彼に並ぶ別の者は数えられない。」
De Trinitate libri XII 5.39.2
Qui invenit omnem vitam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec supra terram visus est, et inter homines conversatus est (Baruc. III, 36) . Quid alium Deum in filio Dei Deo haeretice supponis?
PL 10, 156B「彼は知識のあらゆる道〔底本は vitam。viam と読む〕を見いだし、それを僕ヤコブと、愛する者イスラエルに与えた。その後、地の上に現れ、人々のあいだで暮らした」(バルク3:36)。異端者よ、なぜ汝は、神の子なる神のうちに別の神を持ち込むのか。
De Trinitate libri XII 5.39.3
Disce unum Deum verum intelligere et confiteri. Non alius Deus ad Christum deputatur ut Deus sit. Deus est ex natura, ex nativitate, ex Deo. Quod enim Deus est, ex Deo est, non etiam Deus alius est.
PL 10, 156C唯一の真の神を理解し、告白することを学べ。キリストに、神であるために別の神が数えられるのではない。彼は本性により、誕生により、神から神である。神であるものは神から出るのであって、そのうえ別の神であるわけではないからである。
De Trinitate libri XII 5.39.4
Alius enim ad eum non deputatur; quia non est in eo alia praeter quam quae Dei est veritas. Quid verum et non verum, quid degenerem et nobilem, quid diversum et diversum sub unius Dei ementita religione componis? Deus est pater, Deus est et filius.
PL 10, 156C別のものは彼に数えられない。彼のうちには、神のものである真理のほかの真理はないからである。汝は、唯一の神の偽りの信仰のもとで、なぜ真と真でないもの、堕落した者と高貴な者、異なるものと異なるものを、並べ立てるのか。父は神であり、子もまた神である。
De Trinitate libri XII 5.39.5
In Deo Deus est; praeter eum Deus non est, non alter ad eum deputatur ut Deus sit. In his si unum magis quam solitarium Deum intelliges; Ecclesiae religionem profiteberis, quae Patrem in Filio confitetur.
PL 10, 157A神のうちに神があり、彼のほかに神はなく、神であるために別の者が彼に数えられることもない。これらにおいて、孤立した神より、むしろ一つの神を理解するなら、汝は、子において父を告白する教会の信仰を告白することになる。
De Trinitate libri XII 5.39.6
Sin vero unum Deum, ad solitarii significationem, sacramenti coelestis ignarus obtendis; extra cognitionem Dei es, Deum in Deo esse non confitens.
PL 10, 157Aしかし、もし汝が天上の秘義を知らないまま、孤立した者の意味で唯一の神を口実に掲げるなら、汝は神の認識の外にいる。神のうちに神があることを告白しないからである。