De Trinitate libri XII 9.55.1
Quo sensu Pater dictus sit major, conficitur ex ante et post dictis. --Gaudium hoc itaque ex dilectione docens esse, quia laetaretur dilectio Jesum esse in Dei Patris gloria confitendum: et gloriae hujus resumendae meritum continuo subjecit, dicens, Venit enim princeps hujus mundi, et in me habet nihil (Joan. XIV, 30) .
PL 10, 325B父がいかなる意味で大きいと語られたかは、前後の言葉から確かめられる。――こうして、この喜びが愛から来ることを教え、愛が、イエスが父なる神の栄光のうちに告白されるべき者となることを喜ぶはずであるがゆえに、彼はこの栄光を取り戻す功績を、すぐに続けて言った。「この世の君が来る。だが彼は、私のうちに何も持たない」(ヨハネ14:30)。
De Trinitate libri XII 9.55.2
Nihil in eo princeps hujus mundi habet: quia ut homo habitu repertus, extra peccatum carnis manebat in similitudine carnis peccati, de peccato peccatum in carne condemnans (Rom. VIII, 3) .
PL 10, 325Cこの世の君は、彼のうちに何も持たない。人として姿において見いだされつつも、罪ある肉の似姿においてありながら、肉の罪の外にとどまり、肉において罪から罪を断罪したからである(ローマ8:3)。
De Trinitate libri XII 9.55.3
Totum autem hoc ad paterni mandati referens obedientiam, subjecit: Sed ut sciat mundus quoniam ego diligo Patrem, et sicut mandatum mihi dedit Pater, sic facio; surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 31) .
PL 10, 326Aそして彼は、これらすべてを父の命令への従順に帰して、こう付け加えた。「だが、世が知るためである。私が父を愛し、父が私に命じたとおりに私が行うことを。立て、ここから行こう」(ヨハネ14:31)。
De Trinitate libri XII 9.55.4
Ad consummandum corporeae passionis sacramentum, per dilectionem efficiendi mandati paterni, festinat exsurgens: corporeae tamen assumptionis statim mysterium pandens, per quam ei tamquam in vite modo palmitis inessemus, fructum nobis ut palmitibus, nisi ille vitis esset effectus, utilem non daturis (Joan. XV, 1 et seqq.) .
PL 10, 326A体の受難の秘義を成し遂げるために、彼は、父の命令を果たそうとする愛によって、立ち上がって急ぐ。しかしただちに、体を身に受けたことの奥義を明らかにする。それによって、我々はぶどうの木に枝があるように彼のうちにあるのであって、彼がぶどうの木とならなければ、我々は枝として有益な実を結ばなかったであろう(ヨハネ15:1以下)。
De Trinitate libri XII 9.55.5
Atque idcirco manere nos in se per fidem assumpti corporis monet, ut quia Verbum caro factum est, naturae carnis suae tamquam viti palmites inessemus: a corporeae hujus humilitatis assumptione formam paternae majestatis alienans tum, cum se ad unitatem palmitum vitem professus, agricolam Patrem curiosum hujus vitis ostendit, cujus inutiles atque inferaces palmites desecans deputaret arsuros.
PL 10, 326Aそしてそれゆえ彼は、身に受けた体への信仰によって、我々が彼のうちにとどまるよう戒める。言葉が肉となったのだから、我々が、枝がぶどうの木にあるように、彼の肉の本性のうちにあるためである。彼は、この体の謙卑を身に受けたことから、父の威厳の形を切り離している。それは、枝との一体においてぶどうの木であると公言したとき、農夫である父がこのぶどうの木を気にかけていること、その役に立たず実らない枝を切り落として、焼かれるものと定めることを示したときである。
De Trinitate libri XII 9.55.6
Dicens itaque, Qui me vidit, vidit et Patrem; et, Verba quae ego loquor, non a me loquor, sed Pater qui in me manet, ipse facit opera sua (Joan. XIV, 9 et 10) ; et, Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me (Ibid. 11) , ut et sacramentum nativitatis et mysterium assumpti corporis manifestaret, per continentiam dictorum ad id veniens ait, Quia Pater major me est (Ibid. 28) .
PL 10, 326Bこうして彼は、「私を見た者は父をも見た」、また「私が語る言葉は、私が自分から語るのではなく、私のうちにとどまる父自身が、その業を行う」(ヨハネ14:9、10)、また「私を信じよ。私は父のうちに、父は私のうちにいる」(ヨハネ14:11)と言い、誕生の秘義と身に受けた体の奥義を明らかにするために、語られたことの連なりを通してこの点に至って、言った。「父は私より大きいからである」(ヨハネ14:28)。
De Trinitate libri XII 9.55.7
Et confestim, ut absoluta dicti ratio subesset, et agricolae et vitis et palmitis subjecit exemplum, assumptionem per id corporeae humilitatis ostendens.
PL 10, 326Bそしてただちに、語られたことの理由が余さず示されるように、農夫とぶどうの木と枝の例を付け加え、それによって体の謙卑を身に受けたことを示した。
De Trinitate libri XII 9.55.8
Et hinc causam eundi ad Patrem, et dilectionis laetitiam cum ad Patrem iret, docens esse oportere, quia major se Pater esset: a quo scilicet esset gloriam resumpturus; apud quem et in quo glorificandus, non novello honore, sed pristino; neque alieno, sed quem apud eum habuit.
PL 10, 326Bまたここから、彼は、父のもとへ行く理由と、父のもとへ行くときの愛の喜びが、父が自分より大きいからでなければならないことを教えた。すなわち、彼は父から栄光を取り戻そうとしている。父のもとで、父のうちで栄光を受けようとしており、それは新たな栄誉ではなく以前のものであり、疎遠なものではなく、父のもとで持っていたものである。
De Trinitate libri XII 9.55.9
Si itaque non in ipsum glorificandus est, id est, ut sit in gloria Dei patris; contumeliam adscribe naturae: si vero, quod ab eo glorificatur, auctoritas est; Patrem majorem in glorificandi auctoritate cognosce.
PL 10, 326Cそれゆえ、彼が父自身のうちへと、すなわち父なる神の栄光のうちにあるようにと、栄光を受けるのでないなら〔in ipsum の取り方は定かでない〕、本性に侮辱を帰せよ。しかし、父によって栄光を受けるということが権威であるなら、栄光を与える権威において父が大きいと認めよ。