ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VI, Caput XLI 第VI巻 第XLI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 190B · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 6.41.1

1

Fides Christi ut Dei filii ad salutem necessaria. --Praetermitto omnes de Filio nuncupationes. Non est damnosa dissimulatio, ubi de copia est electio. Rei profectus semper ex causa est, et omne opus manifestam habet suscepti negotii necessitatem.

PL 10, 190B

神の子としてのキリストへの信仰は、救いに必要である。――私は、子についてのあらゆる呼称を、あえて見送る。豊富な中から選ぶ場合、見送ることは害にならない。事柄の進捗は常に原因から来るのであり、あらゆる業は、引き受けた仕事の必要を明らかに持っている。

De Trinitate libri XII 6.41.2

2

Scribens utique Evangelia, scribendi debuit afferre rationem: et videamus quam ostenderit dicens: Haec autem scripta sunt, ut credatis quoniam Jesus est Christus filius Dei (Joan. XX, 31) .

PL 10, 190B

福音書を書く者は、当然、書く理由を示すべきであった。彼が何を示したかを見よう。彼は言う。「これらのことが書かれたのは、汝らが、イエスは神の子キリストであると信じるためである」(ヨハネ20:31)。

De Trinitate libri XII 6.41.3

3

Scribendi igitur Evangelii non aliam praetulit causam, quam ut omnes crederent Jesum esse Christum filium Dei. Si sufficit ad salutem, Christum credere, cur adjecit filium Dei?

PL 10, 190B

それゆえ、福音書を書く理由として、彼は、すべての者がイエスを神の子キリストと信じること以外の、別の理由を挙げなかった。もしキリストを信じることが救いに足りるなら、なぜ彼は「神の子」を付け加えたのか。

De Trinitate libri XII 6.41.4

4

Si vero Christum credere ea demum fides est, non Christum tantummodo, sed Christum filium Dei credidisse; non est nomen filii in Christo unigenito Deo ex adoptionis consuetudine, quod proprium est ad salutem.

PL 10, 191A

だが、もしキリストを信じることが、ついには、ただキリストだけでなく、神の子キリストを信じたということである信仰なら、独り子なる神キリストにおける子という名は、養子縁組の慣習によるものではない。それは、救いにとって固有のものなのだから。

De Trinitate libri XII 6.41.5

5

Si ergo salus in confessione nominis est; quaero cur in nomine veritas non sit. Quod si in nomine veritas est; qua auctoritate creatio esse dicetur, cum non creationis confessio salutem sit praestitura, sed filii?

PL 10, 191A

それゆえ、もし救いが名の告白にあるなら、私は問う。なぜ名に真理がないことがあろうか。もし名に真理があるなら、いかなる権威によって、それが創造であると言われようか。救いをもたらすのは、創造の告白ではなく、子の告白なのに。