ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput LVI 第IX巻 第LVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 327A · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 9.56.1

1

Qui Pater major, nec Filius minor. --Quid dispensationem ad impietatem rapis? Quid sacramentum nostrae salutis invadis ad mortem? Glorificaturus Filium Pater major est: glorificatus in Patre Filius minor non est Aut quomodo minor est, qui in gloria Dei patris est?

PL 10, 327A

父が大きくとも、子は小さくない。――なぜ汝は経綸を不敬虔へと引きずるのか。なぜ我々の救いの秘義を死へと襲うのか。子に栄光を与えようとする父は大きい。父において栄光を受けた子は小さくない。父なる神の栄光のうちにある者が、どうして小さいのか。

De Trinitate libri XII 9.56.2

2

Aut numquid Pater major non est? Major itaque Pater est, dum pater est: sed Filius, dum filius est, minor non est. Nativitas Filii patrem constituit majorem: minorem vero Filium esse nativitatis natura non patitur.

PL 10, 327A

あるいは、父は大きくないのか。父は、父である限り大きい。だが子は、子である限り小さくない。子の誕生は父を大きい者とするが、誕生の本性は、子が小さいことを許さない。

De Trinitate libri XII 9.56.3

3

Major Pater est, dum gloriam assumpto homini rogatur ut reddat: Filius minor non est, dum gloriam resumit apud Patrem. Atque ita et sacramentum nativitatis, et dispensatio corporationis impletur.

PL 10, 327A

父は、身に受けた人に栄光を返すよう願われるとき、大きい。子は、父のもとで栄光を取り戻すとき、小さくない。こうして、誕生の秘義も、体を取る経綸も満たされる。

De Trinitate libri XII 9.56.4

4

Nam et Pater, dum et pater est et glorificat nunc filium hominis, major est: et Pater et Filius unum sunt, dum ex Patre natus Filius, post assumptionem terreni corporis glorificatur in Patrem.

PL 10, 327B

父もまた、父であり、今人の子に栄光を与えるとき、大きい。しかし、父と子は一つである。父から生まれた子が、地の体を身に受けたのち、父において栄光を受けるときに。