De Trinitate libri XII 11.47.1
Deus imperscrutabile profundum. Nullus eget. --Et idcirco Apostolus, quia numquam nisi ea in cognitionem caderent, quae sensui posteriora succederent, commemorato sapientiae Dei profundo, et inexscrutabilium judiciorum infinitate, et investigabilium viarum secreto, et incogniti sensus ignoratione, et consilii non communicati inintelligentia, subjecit: Quis enim prior dedit, et retribuetur illi?
PL 10, 430C神は探りえない深みである。何ものも必要としない〔底本は Nullus eget。本文の Non eget に合わせ、nullius eget の意に取った〕。――そしてそれゆえ使徒は、理解に入るのは理解より後に続くものだけであることから、神の知恵の深み、究めがたい裁きの無限、究めがたい道の秘密、知られざる理解の無知、分かち合われない助言の理解不能を思い起こして、こう付け加えた。「誰が先に与え、彼から報いを受けるのか。」
De Trinitate libri XII 11.47.2
Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum (Rom., XXI, 35 et 36) . Deus, qui semper est, non subjectus est modo, neque ab anteriore sui aliquo motu mentis aut intelligentiae praevenitur.
PL 10, 430C「万物は彼から、彼を通して、彼のうちにあるからである。彼に栄光が世々にあるように」(ローマ21:35、36)〔底本の引照は XXI。XI の誤りらしい〕。常にある神は、限度に服するものではなく、自らに先立つ何らかの精神や理解の動きによって先んじられることもない。
De Trinitate libri XII 11.47.3
Et idcirco investigabile et imperscrutabile ipse totus profundum est. Totus autem ita, ut non per hoc definitus in modum sit, sed intellectus sit in immenso: quia a nemine quod est sumpsit, nec prior ei dedit aliquis, ut retribui officium danti oporteat.
PL 10, 431Aそしてそれゆえ、彼自身が全体として、究めがたく、探り尽くしがたい深みである。全体としてというのは、それによって限りに定められるのではなく、無限のうちに理解されるということである。彼は誰からも、あるところのものを受け取らず、また誰かが先に彼に与えたわけでもなく、与えた者に報いる務めがなければならないわけでもないからである。
De Trinitate libri XII 11.47.4
Ex ipso enim et per ipsum et in ipso omnia sunt. Non eget ex se et per se et intra se manentibus; nec qui origo, nec qui opifex est, nec qui continens est,et internis externus, et effectis conditor: et suorum ipse egens numquam est.
PL 10, 431A万物は彼から、彼を通して、彼のうちにあるからである。彼は、自らから、自らを通して、自らのうちにとどまるものを必要としない。彼は起源であり、造り手であり、包むものであり、内にあるものにとって外なる者であり、成されたものに対する創造者であるから、自らのものを欠くことは決してない。
De Trinitate libri XII 11.47.5
Nihil ante est, nihil aliunde, nihil extra se est. Quo igitur caret plenitudinis profectu, ut per tempus adhuc Deus omnia in omnibus sit? Vel unde sumet, extra quem nihil est? nihil autem ita, ut semper ipse sit.
PL 10, 431A彼の前には何もなく、他から来るものも何もなく、彼の外には何もない。それでは、時を通してなお神がすべてにおいてすべてとなるために、彼は充満のどんな進展を欠いているのか。また、彼の外には何もないのに、何から取るのか。だが、彼自身が常にあるような仕方であるものは、何もない。
De Trinitate libri XII 11.47.6
Et qui ipse semper est, et extra quem nihil est, quo incremento explendus est, vel quo augmento demutandus est, dicens: Ego sum, et non demutor (Malac., III, 6) : cum non relinquatur vel ad demutationem locus, vel ad profectum causa, vel ad aeternitatem anterius, vel ad Deum aliud praeter quam Deus ipse est?
PL 10, 431Bそして、自らが常にあり、その外には何もない者が、どんな増加によって満たされ、どんな増大によって変えられるというのか。彼は言う。「私はある、そして私は変わらない」(マラキ3:6)。変化のための場所も、進展のための原因も、永遠に先立つものも、神自身であるのとは別の神も、残されていないのに。
De Trinitate libri XII 11.47.7
Non ergo per subjectionem Filii Deus erit omnia in omnibus: neque per causam consummabitur, ex quo et per quem et intra quem omnis causa consistat. Manet itaque ut est semper Deus, nec profectu eget qui ad id quod est, ex se ac sibi semper est.
PL 10, 431Bしたがって、神は子の服従によってすべてにおいてすべてとなるのではなく、原因によって完成されるのでもない。あらゆる原因は、彼から、彼を通して、彼のうちで成り立つからである。ゆえに神は、常にあるとおりにとどまり、自らあるところのものへ、自らから、自らのために常にある者は、進展を必要としない。