De Trinitate libri XII 3.17.1
Dei nomen ante Christum hominibus ignotum. --Manifestato itaque hominibus nomine Patris, haec postulat: sed quo nomine? Numquid nomen Dei ignorabatur?
PL 10, 85C神の名は、キリスト以前には人々に知られていなかった。――父の名が人々に現されたので、彼はこれらのことを求めている。しかし、いかなる名によってか。神の名は知られていなかったのか。
De Trinitate libri XII 3.17.2
Hoc Moyses de rubo audivit, hoc Genesis in exordio creati orbis nuntiavit, hoc lex exposuit, prophetae praetulerunt, homines in his mundi operibus senserunt, gentes etiam mentiendo veneratae sunt; non ergo ignorabatur Dei nomen. Sed plane ignorabatur.
PL 10, 86Aこの名は、モーセが柴から聞き、創世記が世界の造られた初めに告げ、律法が説き明かし、預言者たちが掲げ、人々がこの世の業においてそれを感じ取り、諸国民さえも偽りながら崇めた。ゆえに、神の名は知られていなかったのではない。しかし実際には知られていなかった。
De Trinitate libri XII 3.17.3
Nam Deum nemo noscit, nisi confiteatur et Patrem patrem unigeniti filii, et Filium non de portione, aut dilatatione, aut emissione; sed ex eo natum inenarrabiliter, incomprehensibiliter, ut filium a patre, plenitudinem divinitatis ex qua et in qua natus est obtinentem, verum et infinitum et perfectum Deum; haec enim Dei est plenitudo.
PL 10, 86Aというのも、父が独り子なる子の父であることを告白し、また子が、部分や拡張や放出からではなく、父から、語りえず把握しえない仕方で、子が父から生まれるように生まれた者であって、自らがそこから、またそのうちに生まれた神性の充満を保ち、真の、無限の、完全な神であることを告白するのでなければ、誰も神を知らないからである。これが神の充満だからである。
De Trinitate libri XII 3.17.4
Nam si horum aliquid deerit, jam non erit plenitudo, quam in eo habitare complacuit (Coloss. I, 19) . Hoc a Filio praedicatur, hoc ignorantibus manifestatur; sic clarificatur per Filium Pater, cum pater filii talis agnoscitur.
PL 10, 86Aもしこれらのうち何か一つが欠けるなら、神が彼のうちに宿ることをよしとした充満は、もはやありえないからである(コロサイ1:19)。これが子によって宣べ伝えられ、これが知らない者たちに明らかにされる。このように、父は子を通して栄光を与えられる。そのような子の父であることが知られるときである。