ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber I, Caput XXIV 第I巻 第XXIV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 40A · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 1.24.1

1

Liber quintus. --Quintus vero tenuit eum responsionis ordinem, quem haeretici instituerant professionis.

PL 10, 40A

第五巻。――第五巻は、異端者たちが告白において立てた順序どおりの、応答の順序を守った。

De Trinitate libri XII 1.24.2

2

Namque cum unum Deum praedicare se secundum legem ementiti essent; unum quoque Deum verum ex eadem proferre se fefellerunt: ut per exceptionem Dei et unius et veri, nativitatem Domino Christo adimerent; quia ubi nativitas est, ibi et intelligentia sit veritatis.

PL 10, 40A

すなわち、律法に従って唯一の神を宣べ伝えると偽っていたのに、同じ律法から唯一の真の神を持ち出していると偽りもした。唯一かつ真の神を例外扱いすることによって、主キリストから誕生を奪うためである。誕生のあるところには、真実の理解もあるからである。

De Trinitate libri XII 1.24.3

3

Nos autem iisdem gradibus, quibus idipsum negabatur, docentes, nec duos deos, nec solitarium verum Deum, sed Patrem verum Deum ita ex lege ac prophetis praedicavimus, ne aut unius Dei fidem corrumperemus, aut nativitatem denegaremus.

PL 10, 40A

だが我々は、それを否定するのに用いられたのと同じ段階を用いて教え、二つの神でも、孤独な真の神でもなく、父が真の神であることを、律法と預言者たちによって宣べ伝えた。唯一の神への信仰を損なわず、誕生を否認しないためである。

De Trinitate libri XII 1.24.4

4

Sed quia, secundum illos, creato potiusquam nato nomen Dei Domino Jesu Christo deputaretur potius quam inesset; divinitatis veritas ita ex auctoritatibus propheticis demonstrata est, ut nos, Domino Jesu Christo Deo vero praedicato, intra intelligentiam unius Dei veri nativae in eo divinitatis veritas contineret.

PL 10, 40B

しかし、彼らによれば、主イエス・キリストには、生まれた者としてより造られた者として、神という名が内在するというより帰されるとされたので、神性の真実は、預言の権威によって、我々が主イエス・キリストを真の神として宣べ伝えつつ、唯一の真の神の理解の内にとどまるよう、示された。彼における生来の神性の真実が、我々をそこに保つのである。