ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber I, Caput XXVIII 第I巻 第XXVIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 42B · 3 sectiones

De Trinitate libri XII 1.28.1

1

Octavus liber. --Octavus jam vero liber, duobus superioribus libris de Dei filio et Deo vero multum ad credentium fidem proficientibus, totus in unius Dei demonstratione detentus est; non auferens filio Dei nativitatem, sed neque per eam duum deorum divinitatem introducens.

PL 10, 42B

第八巻。――第八巻はすでに、神の子と真の神について、信じる者たちの信仰に大いに資する二つの前の巻に続いて、全体が唯一の神の論証に専心した。神の子から誕生を取り去るのでなく、それによって二つの神の神性を導入するのでもない。

De Trinitate libri XII 1.28.2

2

Ac primum quibus modis haeretici veritatem Dei patris et Dei filii, quia negare non possent, tamen eludere niterentur, edocuit; dissolvens ineptas eorum et ridiculas occasiones, quibus per id quod dictum est: Multitudinis autem credentium erat anima et cor unum (Act. IV, 32) ; et rursum: Qui plantat autem, et qui rigat, unum sunt (I Cor. III, 8) ; et iterum: Non pro his autem tantum rogo, sed et pro iis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis (Joan. XVII, 20, 21) : voluntatis potius et unanimitatis quam divinitatis asserunt veritatem.

PL 10, 42B

そしてまず、異端者たちが、父なる神と子なる神の真実を否定しえないので、それでもかわそうと努める様式を教えた。彼らの愚かで滑稽な口実を解きほぐしたのである。彼らはそれらによって、「信じる者たちの群れは、魂も心も一つであった」(使徒言行録4:32)、またさらに、「植える者と水を注ぐ者とは一つである」(一コリント3:8)、さらにまた、「私が願うのは、この者たちのためだけではなく、彼らの言葉によって私を信じる者たちのためでもある。すべての者が一つとなるように。父よ、汝が私のうちに、私が汝のうちにあるように、彼らも我々のうちにあるように」(ヨハネ17:20、21)という言葉から、神性の真実ではなく、むしろ意志と一致を主張する。

De Trinitate libri XII 1.28.3

3

Sed nos haec ipsa suis virtutibus pertractantes ( hoc est, secundum vim verborum), fidem in se divinae nativitatis continere ostendimus: et omnes dictorum dominicorum professiones revolventes, totum atque perfectum, ex apostolicis praeconiis ac sancti Spiritus (Vocis sancti Spiritus, quae hic vis sit, videsis lib. VIII, n. 23) proprietatibus, et paternae et unigenitae majestatis sacramentum docuimus: cum et in Patre Filius intellectus, et Pater in Filio cognitus, unigeniti Dei nativitatem, et perfecti in eo Dei ostenderent veritatem.

PL 10, 42C

しかし我々は、これらそのものを、それぞれの力によって(すなわち「言葉の力に従って」)論じ尽くし、それが神的誕生の信仰を自分のうちに含むことを示した。そして主の言葉のあらゆる告白を繰り返し検討して、使徒たちの宣べ伝えと聖なる霊の固有のもの(ここで「聖なる霊」という語がどういう意味かは、第8巻第23節を見よ)から、全体にして完全な、父の威光と独り子の威光の秘義を教えた。子が父のうちに理解され、父が子のうちに認識されるとき、それらは独り子なる神の誕生と、その者における完全な神の真実を示したからである。