De Trinitate libri XII 5.31.1
Idem ex superioribus prophetae dictis, illustratur. --Quamquam igitur omnis hic propheticus sermo nullam reliquerit difficultatem, quin Deum significasse intelligatur, et cui per novum nomen serviatur, et per quem ejusdem nominis in terris benedicta sit novitas, et qui benedicatur Deus verus, et qui juretur Deus verus; quae omnia secundum temporum plenitudinem Ecclesiae fides pia in Dominum Christum religione profitetur (et ita se in eo propheticus sermo coaptavit, ut significationem personae alterius adjectione pronominis non novaret.
PL 10, 149C同じことが、預言者の先の言葉によってなお明らかにされる。――それゆえ、この預言の言葉全体は、神を指していると理解されることについて、何の困難も残さない。すなわち、新しい名によって誰に仕えられるのか、誰を通して同じ名の新しさが地上で祝福されたのか、祝福される真の神が誰か、誓われる真の神が誰か、である。これらすべてを、時の満ちるに従って、教会の敬虔な信仰が、主キリストにおいて信仰をもって告白する(そして預言の言葉は、代名詞の付加によって別の位格の指示を新たに持ち込むことのないよう、彼において自らを合わせたのである)。
De Trinitate libri XII 5.31.2
Si enim addidisset, te Deum verum, referri ad alterum dicentis sermo potuisset: sed cum ait, Deum verum, significationis intelligentiam penes loquentem reliquit) : et quamquam quem praesens sermo significet, non ambigatur; tamen connexa superius dicta, cujus professio ista sit intelligenda, demonstrant.
PL 10, 150A(もし「真の神である汝を」と付け加えていたなら、語る者の言葉は別の者に関係づけられえただろう。しかし「真の神を」と言うことで、指示の理解を語る者のもとに残した)。そして現在の言葉が誰を指すかは疑われないとはいえ、それでも先に語られたことの連関が、この告白が誰のものと理解すべきかを示している。
De Trinitate libri XII 5.31.3
Ait enim: Palam apparui non interrogantibus me, et inventus sum non quaerentibus me. Dixi, Ecce sum genti, qui non invocaverunt nomen meum. Extendi manus meas tota die ad populum diffidentem et contradicentem (Esai. LXV, 1, 2) .
PL 10, 150Aこう言うからである。「私は、私に尋ねない者たちの前に公然と現れ、私を求めない者たちに見いだされた。私は、私の名を呼ばなかった民に言った、見よ、私はここにいる。私は、不信仰で逆らう民に、一日中、私の手を伸ばした」(イザヤ65:1、2)。
De Trinitate libri XII 5.31.4
Anne impia furtivae praedicationis falsitas in obscuro est, et Deus verus ignorabitur qui haec loquitur? Rogo, quis apparuit non interrogantibus, et quis inventus non quaerentibus? Et quis gentium est quae non invocaverunt antea nomen ejus?
PL 10, 150B不敬虔な、盗まれた宣べ伝えの偽りは、闇の中にあるのか。これらを語る真の神は、知られないままなのか。私は問う、尋ねない者たちの前に現れたのは誰か、求めない者たちに見いだされたのは誰か。以前には彼の名を呼ばなかった諸民族のものとなったのは誰か。
De Trinitate libri XII 5.31.5
Et quis die tota manus ad diffidentem et contradicentem populum extendit? Confer cum his sacrum illud et divinum Deuteronomii Canticum (Deut. XXXII, 21) , in quo super non deos Deus exacerbatus, super non gentem et gentem stultam in zelum incitat infideles: et intellige quis manifestus fit ignorantibus, et quis proprius usurpatur alienis, et quis manus suas ante diffidentem contradicentemque populum, configens cruci chirographum edicti anterioris expandit.
PL 10, 150Bまた、一日中、不信仰で逆らう民に手を伸ばしたのは誰か。これに、申命記の聖なる神的な歌(申命記32:21)を突き合わせよ。そこでは、神は神でないものに対して怒りを募らせ、民でないもの、愚かな民によって、不信仰な者たちを妬みへと駆り立てる。そして理解せよ、知らない者たちに明らかにされるのは誰か、異邦の者たちにとって、自分のものとして引き受けられるのは誰か、不信仰で逆らう民の前に、先の布告の証書を十字架に釘づけにしつつ、自らの手を広げたのは誰かを。
De Trinitate libri XII 5.31.6
Hic namque prophetae Spiritus dixit per continentem sibi in ordine connexumque sermonem, Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram, et benedicent Deum verum: et qui jurant super terram, jurabunt in Deum verum (Esa. LXV, 16) .
PL 10, 150C預言者の霊は、自らに順序において続き連なる言葉を通して、こう述べたからである。「しかし私に仕える者には、地の上で祝福される新しい名が付けられる。そして彼らは真の神を祝福する。地の上で誓う者は、真の神にかけて誓う」(イザヤ65:16)。