ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber II, Caput I 第II巻 第I章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 49C · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 2.1.1

1

Quod sufficiat Trinitatis notitia in baptismo tradita. --Sufficiebat credentibus Dei sermo, qui in aures nostras Evangelistae testimonio cum ipsa veritatis suae virtute transfusus est, cum dicit Dominus: Euntes nunc docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mando vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 19, 20) .

PL 10, 49C

洗礼において伝えられた三位一体の知識で十分であること。――信じる者たちには、神の言葉で足りていた。それは福音書記者の証言により、その真理の力そのものとともに我々の耳に注ぎ込まれた言葉であり、主はこう言っている。「今、行って、あらゆる諸国民に教え、彼らに父と子と聖なる霊の名において洗礼を授け、私が汝らに命じたことをすべて守るよう教えよ。見よ、私は世の終わりに至るまで、すべての日々、汝らとともにいる」(マタイ28:19、20)。

De Trinitate libri XII 2.1.2

2

Quid enim in eo de sacramento salutis humanae non continetur? aut quid est, quod sit reliquum aut obscurum? Plena sunt omnia ut a pleno, et a perfecto perfecta.

PL 10, 50C

実際、人間の救いの秘義について、そこに含まれていないことがあるだろうか。何が残っている、あるいは何が不明瞭だというのか。すべては、満ち満ちたものから出たものとして満ち、完全なものから出たものとして完全である。

De Trinitate libri XII 2.1.3

3

Nam et verborum significationem, et efficientiam rerum, et negotiorum ordinem, et naturae intelligentiam comprehendunt. Baptizare jussit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, id est, in confessione et auctoris, et unigeniti, et doni. Auctor unus est omnium.

PL 10, 50C

実際それらの言葉は、語の意味も、事物の働きも、営みの秩序も、本性の理解も含んでいる。彼は「父と子と聖なる霊の名において」洗礼を授けるよう命じたが、それはすなわち、源と、独り子と、賜物とを告白することにおいてである。すべてのものの源は一つである。

De Trinitate libri XII 2.1.4

4

Unus est enim Deus Pater, ex quo omnia; et unus Unigenitus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia; et unus Spiritus, donum in omnibus.

PL 10, 50D

実際、父なる神は一つであり、この父から万物が出る。独り子、我々の主イエス・キリストも一つであり、この子によって万物がある。霊も一つであり、万物における賜物である。

De Trinitate libri XII 2.1.5

5

Omnia ergo sunt suis virtutibus ac meritis ordinata: una potestas ex qua omnia, una progenies per quam omnia, perfectae spei munus unum.

PL 10, 51A

それゆえ万物は、それぞれの力と品位によって秩序づけられている。万物がそこから出る権力は一つ、万物がそれによってある子は一人、完全な希望の賜物は一つである。

De Trinitate libri XII 2.1.6

6

Nec deesse quidquam consummationi tantae reperietur, intra quam sit, in Patre et Filio et Spiritu sancto, infinitas in aeterno, species in imagine, usus in munere.

PL 10, 51A

これほどの完成に何かが欠けているとは、見いだされないであろう。その完成のうちには、父と子と聖なる霊において、永遠なるものにおける無限、像における姿、賜物における用が収まっている。