ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XII, Caput XVII 第XII巻 第XVII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 443A · 3 sectiones

De Trinitate libri XII 12.17.1

1

Unigenitus neque aliquando non fuit, neque ex nihilo. --Sed unigenito Deo, cui non praeest tempus anterius, non relinquitur ut aliquando non fuerit, quia ipsum illud aliquando jam prius est, deinde non fuisse jam temporis est: et incipiet non post eum tempus esse, sed ipse esse post tempus, cui in eo quod ante quam nascitur non fuit, id ipsum in quo non fuit praeferetur.

PL 10, 443A

独り子は、かつて存在しなかったのでもなく、無からでもない。――しかし独り子なる神には、それに先立つ時間が先んじていないので、かつて存在しなかったということは残されない。その「かつて」はそれ自体すでに先であり、存在しなかったということもすでに時間に属するからである。時間が彼の後に始まるのではなく、彼が時間の後に存在することになる。彼が生まれる前に存在しなかったというなら、存在しなかったそのこと自体が、彼に優先することになるからである。

De Trinitate libri XII 12.17.2

2

Deinde qui ex eo qui est natus est, intelligi non potest ex eo quod non fuit natus esse: quia ei is qui est, ad id quod est, causa est; non etiam id quod non est, origo nascendi est.

PL 10, 443B

さらに、存在する者から生まれた者は、存在しなかったものから生まれたとは理解されえない。存在する者が、あるところのものへの原因であって、存在しないものが生まれる起源なのではないからである。

De Trinitate libri XII 12.17.3

3

Ergo cui neque in tempore est, ut aliquando non fuerit; neque in patre, id est, auctore est, ut subsistat ex nullis: non reliquit id de se occasionis, ut aut ex nihilo natus sit, aut non fuerit antequam nasceretur.

PL 10, 443B

したがって、時間においてかつて存在しなかったということがなく、父において、すなわち源において、何ものからでもなく成り立つということもない者は、無から生まれたとか、生まれる前に存在しなかったとかいう機会を、自らについて残さなかった。