De Trinitate libri XII 5.21.1
Ad hoc non sufficit saecularis doctrina aut vitae innocentia. --Non est de Deo humanis judiciis sentiendum. Neque enim nobis ea natura est, ut se in coelestem cognitionem suis viribus efferat.
PL 10, 143Aこの点については、世俗の教えも生き方の無垢も十分でない。――神について人間の判断で考えてはならない。我々の本性は、自らの力で天の認識へ自らを高めるようにはできていないからである。
De Trinitate libri XII 5.21.2
A Deo discendum est, quid de Deo intelligendum sit: quia non nisi se auctore cognoscitur. Adsit licet saecularis doctrinae elaborata institutio, adsit vitae innocentia: haec quidem proficient ad conscientiae gratulationem, non tamen cognitionem Dei consequentur.
PL 10, 143A神について何を理解すべきかは、神から学ばなければならない。神は、自らを保証者としてでなければ知られないからである。たとえ世俗の教えの練り上げられた教育があり、生き方の無垢があっても、これらは良心の満足には資するが、神の認識には至らない。
De Trinitate libri XII 5.21.3
Moyses in reginae filium adoptatus, et omnibus Aegyptiorum doctrinis eruditus (Act. VII, 22) , cum utique ex naturae affectu Hebraei injuriam morte Aegyptii ultus esset (Exodi II, 12), Deum tamen paternarum benedictionum nesciebat.
PL 10, 143Bモーセは王女の子として養子になり、エジプト人のあらゆる教えを学んだが(使徒言行録7:22)、本性の情によってヘブライ人への不正をエジプト人の死によって報いた(出エジプト記2:12)にもかかわらず、父祖たちの祝福の神を知らなかった。
De Trinitate libri XII 5.21.4
Namque ob metum caedis proditae Aegyptum derelinquens, cum in terra Madian pastor ovium esset, ignem in rubo sine concrematione rubi contuens, Deum audivit, et nomen interrogavit, et naturam cognovit (Exodi III, 1 et seqq.) .
PL 10, 143B殺人が露見することを恐れてエジプトを去り、ミディアンの地で羊飼いをしていたとき、柴の中の火が柴を焼き尽くさないのを見つめて、神の声を聞き、名を尋ね、本性を知った(出エジプト記3:1以下)。
De Trinitate libri XII 5.21.5
Neque enim haec de Deo, nisi per Deum, cognita esse potuissent. Loquendum ergo non aliter de Deo est, quam ut ipse ad intelligentiam nostram de se locutus est.
PL 10, 143Bこれらのことは、神によらなければ、神について知られえなかったからである。したがって、神について語るには、神自身が我々の理解に向けて自らについて語ったとおりにするほかない。