De Trinitate libri XII 9.45.1
Responsio ad sabbati violati crimen. Illud non potest auctoritatem ostendit, non infirmitatem. Quid significet nisi videat. Responsio ad alterum crimen. --Nisi dicta propositioni propria sunt; vim dictis praesumptione propriae et infidelis intelligentiae afferimus.
PL 10, 317B安息日を破ったという罪状への答え。「できない」は弱さではなく権威を示す。「見ないかぎり」は何を意味するか。第二の罪状への答え。――語られたことが問題の提示に固有に属するのでないかぎり〔Nisi dicta propositioni propria sunt の構文は定かでない。上のように解した〕、我々は、自分勝手で不信仰な理解の思い込みによって、語られたことに暴力を加えることになる。
De Trinitate libri XII 9.45.2
Si autem irarum causis subjecta responsio est; fides potius nostra loquitur quod docetur, quam irreligiosa perversitas impietatis suae defendit errorem.
PL 10, 317Cしかし、答えが怒りの原因に従って与えられたのであれば、語られていることを語るのは、むしろ我々の信仰であって、敬虔を欠いた倒錯が自らの不敬虔の誤りを弁護しているのではない。
De Trinitate libri XII 9.45.3
Quaeramus ergo an ad sabbati opus haec propria responsio sit: Non potest filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ait enim superius: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ibid. 17) .
PL 10, 317Cでは、「子は、父が行うのを見たことのほかは、自分からは何も行うことができない」というこの答えが、安息日の業に固有のものであるか、探ろう。彼は前にこう言っているからである。「私の父は今に至るまで働いており、私も働く」(ヨハネ5:17)。
De Trinitate libri XII 9.45.4
Si paternae in se naturae auctoritate quod gerit, gerente Patre agit, qui usque modo operatur in sabbato; extra crimen operis est Filius, in quo paternae operationis praefertur auctoritas.
PL 10, 317Cもし彼が、自らのうちにある父の本性の権威によって行うことを、安息日に今に至るまで働く父が行うときに行うのなら、子は業の罪の外にある。子においては、父の働きの権威が前面に示されているのだから。
De Trinitate libri XII 9.45.5
Non enim ad infirmitatem retulit, non potest, sed ad auctoritatem; nam ab se non potest, nisi viderit. Neque enim praestat vidisse virtutem: et cum non praestet visus virtutem, naturam non infirmat non posse sine visu, sed auctoritatem ostendit ex visu.
PL 10, 317C彼が「できない」と言ったのは、弱さについてではなく権威についてである。「見ないかぎり、自分からはできない」と言ったからである。見ることが力を与えるのではない。見ることが力を与えるのではないのだから、見なしにできないということは本性を弱めるのではなく、見ることからの権威を示すのである。
De Trinitate libri XII 9.45.6
Id enim quod ait, nisi videat, conscientiam significat in visu, sicuti ad Apostolos ait: Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et videte regiones, quoniam albae sunt ad messem (Joan. IV, 35) .
PL 10, 318A「見ないかぎり」と彼が言うのは、見ることにおける自覚を意味するからである。使徒たちにこう言っているとおりである。「見よ、私は汝らに言う。目を上げて、その地方を見よ。それらは刈り入れのために白くなっている」(ヨハネ4:35)。
De Trinitate libri XII 9.45.7
Conscientia igitur in se naturae paternae, quae in se operatur operante, ne violasse sabbatum Dominus sabbati crederetur, ait: Non potest filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19) : ut id quod operaretur, ex conscientia naturae in se operantis ostenderet, cum et se sabbato operante, usque modo Pater operaretur in sabbato.
PL 10, 318Aそれゆえ、自らのうちで、働く者として働く父の本性の自覚から、安息日の主が安息日を破ったと信じられることのないように、彼は言った。「子は、父が行うのを見たことのほかは、自分からは何も行うことができない」(ヨハネ5:19)。それは、彼自身が安息日に働くとき、父も安息日に今に至るまで働いているのだから、自らの行う業を、自らのうちで働く本性の自覚から示すためであった。
De Trinitate libri XII 9.45.8
Ad alterius vero indignitatis dolorem, consequentis dicti retulit causam: Quaecumque enim Pater facit, eadem et Filius facit similiter (Ibid.) .
PL 10, 318Aもう一つの憤りの痛みに対しては、続く言葉の理由を述べた。「父が行うことは何であれ、子も同じように行う」(ヨハネ5:19)。
De Trinitate libri XII 9.45.9
Exprobra infirmitatem Dei filio, adime quoque naturae aequalitatem, si non quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter, si discrimen aliquod paternae virtutis atque operationis admittitur, si, quod aequalitati virtutis naturaeque proprium est, honoris aequalitas non postulatur.
PL 10, 318B子に弱さを咎めよ、本性の等しさをも取り去れ。もし父が行うことは何であれ、子も同じように行うのでないなら、もし父の力と働きに何らかの差異が認められるなら、もし力と本性の等しさに固有のこと、すなわち栄誉の等しさが求められないのなら。
De Trinitate libri XII 9.45.10
Ipse enim in continuis ait: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Ibid. 23) . Discerne aequalitatem in honore non dispari: infirma naturam in eadem operatione virtutis.
PL 10, 318B彼自身が続く箇所でこう言っているからである。「すべての者が、父に誉れを帰すように子に誉れを帰すためである。子に誉れを帰さない者は、彼を遣わした父に誉れを帰さない」(ヨハネ5:23)。等しくない栄誉ではないのに、等しさを切り分けてみよ。力の同じ働きにおいて本性を弱めてみよ。