ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber III, Caput II 第III巻 第II章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 76B · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 3.2.1

1

Cognito Patre et Filio juxta Scripturas, facilius illud percipitur. Quid Pater. --Atque ut facilius intelligentiam difficillimae istius quaestionis consequi possimus, prius Patrem et Filium secundum divinarum Scripturarum doctrinam cognosci a nobis oportet, ut de cognitis ac familiaribus absolutior sermo sit.

PL 10, 76B

父と子を聖書に従って知れば、そのことはより容易に把握される。父とは何か。――この極めて困難な問題の理解に、我々がより容易に至りうるために、まず父と子を、神の聖書の教えに従って我々が知る必要がある。知られ親しまれたものから出発して、論がいっそう明快になるためである。

De Trinitate libri XII 3.2.2

2

Aeternitas Patris, ut libro anteriore tractavimus, locos, tempora, speciem, et quidquid illud humano sensu concipi poterit, excedit.

PL 10, 76C

父の永遠は、前の巻で論じたとおり、場所、時間、姿、そして人間の理解が思い描きうるあらゆるものを超える。

De Trinitate libri XII 3.2.3

3

Ipse extra omnia et in omnibus, capiens universa et capiendus a nemine, non accessu decessuve mutabilis; sed invisibilis est, incomprehensibilis, plenus, perfectus, aeternus, non aliunde quid sumens, sed ad id quod ita manet sibi ipse sufficiens.

PL 10, 76C

父自身は、すべてのものの外にあり、かつすべてのもののうちにあり、万物を包みながら何者にも包まれえず、近づくことによっても去ることによっても変わることがない。見えず、把握しえず、満ちており、完全であり、永遠であって、ほかから何かを取ることなく、そのようにあり続けることについて自ら足りている。

De Trinitate libri XII 3.2.4

4

3, Filius quid nascendo a Patre accepit. Quid nascendo in carne pro nobis assumpserit. --Hic ergo ingenitus ante omne tempus ex se filium genuit, non ex aliqua subjacente materia, quia per Filium omnia; non ex nihilo, quia ex se filium: non ut partum, quia nihil in Deo demutabile aut vacuum est; non partem sui vel divisam vel discissam vel extensam; quia impassibilis et incorporeus Deus est, haec autem passionis et carnis sunt, et, secundum Apostolum, in Christo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9) .

PL 10, 76C

子は父から生まれることによって何を受けたか。我々のために肉において生まれることによって何を身に受けたか。――それゆえ、この生まれざる神は、あらゆる時に先立って、自らから子を生んだ。何か下にある質料からではない。万物は子を通してあるからである。無からでもない。子を自らから生んだからである。分娩のようにでもない。神のうちには変わりうるものも空しいものもないからである。自らの一部を、分けられたものとしても、裂かれたものとしても、引き伸ばされたものとしても、生んだのではない。神は受苦しえず、体を持たないのであり、これらは受苦と肉に属するからである。また使徒によれば、キリストのうちに神性の充満のすべてが体をもって宿っている(コロサイ2:9)。

De Trinitate libri XII 3.2.5

5

Sed incomprehensibiliter, inenarrabiliter, ante omne tempus et saecula, Unigenitum ex his quae ingenita in se erant procreavit, omne quod Deus est per charitatem atque virtutem nativitati ejus impertiens: ac sic ab ingenito, perfecto, aeternoque Patre, unigenitus et perfectus et aeternus est Filius.

PL 10, 77A

しかし父は、把握しえず語りえない仕方で、あらゆる時と世に先立って、自らのうちにある生まれざるものから、独り子を生み出し、神であるすべてのものを、愛と力によってその誕生に分かち与えた。こうして、生まれざる、完全な、永遠の父から、独り子であり、完全であり、永遠である子がある。

De Trinitate libri XII 3.2.6

6

Ea autem, quae ei sunt secundum corpus quod assumpsit, bonitatis ejus ad salutem nostram voluntas est.

PL 10, 77B

しかし、彼が身に受けた体に属することどもは、彼の善性が我々の救いのために向けた意志にほかならない。

De Trinitate libri XII 3.2.7

7

Invisibilis enim et incorporeus et incomprehensibilis, utpote a Deo genitus, tantum in se et materiae et humilitatis recepit, quantum in nobis erat virtutis ad intelligendum se et sentiendum et contuendum; imbecillitati nostrae potius obtemperans, quam de his in quibus erat ipse deficiens.

PL 10, 77B

見えず、体を持たず、把握しえない者、すなわち神から生まれた者として、彼は、自らを理解し、感じ、見つめるための力が我々のうちにあった、その分だけの質料と卑しさを自らのうちに受け入れた。自らがあったところのものから欠け落ちることによってではなく、むしろ我々の弱さに従うことによってであった。