De Trinitate libri XII 12.45.1
Natus ante saecula, creatus a saeculo, quid. Qui initium viae operum Dei. Quando et cur creatus. -- Et quaerendum est, quid sit natum ante saecula Deum, rursum in initium viarum Dei et in opera creari.
PL 10, 462A世々の前に生まれ、世から造られたとは何か。神の業の道の初めである者。いつ、なぜ造られたのか。――神が世々の前に生まれた者であることと、再び、神の道の初めとして、また業のために造られることが何を意味するかを、問わなければならない。
De Trinitate libri XII 12.45.2
Quia ubi ante saeculum est nativitas, infinitae generationis aeternitas est: ubi vero a saeculo est creatio eadem in vias Dei atque in opera ejus, operibus ac viis causa creationis aptata est.
PL 10, 462B誕生が世の前にあるところには、無限の生成の永遠性がある。しかし、同じ創造が世から、神の道と業のためにあるところには、創造の原因が、業と道に適合させられている。
De Trinitate libri XII 12.45.3
Ac primum, quia Christus sapientia est, videndum est an ipse sit initium viae operum Dei. Nec, ut opinor, ambigitur: ait enim, Ego sum via (Joan. XIV, 6) ; et, Nemo vadit ad Patrem, nisi per me (Ibidem).
PL 10, 462Bまず、キリストは知恵であるから、彼自身が神の業の道の初めであるかを見なければならない。疑いはないと私は思う。彼は言う、「私は道である」(ヨハネ14:6)、また「私を通してでなければ、誰も父のもとへ行かない」(ヨハネ14:6)。
De Trinitate libri XII 12.45.4
Via est dux euntium, festinantium cursus, ignorantium securitas, et quaedam nescitarum ac desideratarum rerum magistra. Ergo in viarum initium in opera Dei creatur: quia et via est, et deducit ad Patrem.
PL 10, 462B道は、行く者たちの導き手、急ぐ者たちの走路、知らない者たちの安全、知られない望まれたものごとの教師である。それゆえ、彼は神の業のために、道の初めとして造られる。道であり、父へ導くからである。
De Trinitate libri XII 12.45.5
Sed creationis hujus, quae a saeculo est, ratio quaerenda est. Nam ultimae dispensationis sacramentum est, quo etiam creatus in corpore, viam se Dei operum est professus.
PL 10, 462Bしかし、この世からある創造の理を問わなければならない。それは最後の経綸の秘義であり、その経綸において、体において造られた者として、自らを神の業の道と告白したからである。
De Trinitate libri XII 12.45.6
Creatus autem est in vias Dei a saeculo: cum ad conspicabilem speciem subditus creaturae, habitum creationis assumpsit.
PL 10, 463A彼は世から神の道へと造られた。見える姿へ向けて被造物に服し、創造の姿を身に受けたときである。